Latin · ~9 min
1.8 to 1.9
Iacobus de Voragine, De Sancto Alexio 1.8-9
Not analysed yet
Currens igitur Euphemianus eum defunctum reperit et vultum eius tamquam angeli rutilantem vidit voluitque chartam, quam in manu habebat, accipere, sed nequivit. Exeunte igitur eo cum hoc imperatoribus et pontifici retulisset et illi ad eum intrassent, dixerunt: "Quamvis peccatores sumus, regni tamen gubernacula gerimus et hic curam universalem regiminis pastoralis: Da igitur nobis chartam, ut sciamus, quae in ea scripta sunt." Et accedens pontifex chartam de manu sua accepit et ille eam statim sibi dimisit fecitque eam legi coram omni populo et multitudine et patre ipsius. At Euphemianus hoc audiens nimio dolore conturbatus obstupuit et factus exanimis resolutusque viribus in terram decidit. Cum vero aliquantulum ad se rediisset, vestimenta sua scidit coepitque canos capitis sui evellere, barbam trahere atque semet ipsum discerpere ac super filii sui corpus exclamabat: "Heu me, fili mi, quare me sic contristasti et per tot annos mihi dolores et gemitus incussisti! Heu me miserum, quia te video baculum senectutis meae in grabato iacentem et non loquentem mihi, heu me, qualem consolationem de cetero habere potero!" Mater vero eius hoc audiens, quasi leaena rumpens rete, scissis vestimentis ruens coma dissoluta ad caelum oculos levabat, et cum prae nimia multitudine sanctum corpus adire non posset, clamavit dicens: "Date mihi, viri, aditum, ut videam filium meum, ut videam consolationem animae meae et qui suxit ubera mea." Et cum pervenisset ad corpus, incumbens super illud clamabat: "Heu me, fili mi, lumen oculorum meorum, quare sic fecisti et tam crudeliter nobiscum egisti! Videbas patrem tuum et me miseram lacrimantes et non ostendebas te ipsum nobis. Servi tui iniuriabantur tibi et sustinebas." Et iterum atque iterum prosternebat se supra corpus et nunc bracchia super illud expandebat, nunc manibus angelicum vultum contrectabat osculansque clamabat: "Plorate mecum omnes, qui adestis, quia per XVII annos eum in domo mea habui et non cognovi, quia unicus filius meus esset. Servi etiam eum conviciabantur et alapis percutiebant. Heu me, quis dabit oculis meis fontem lacrimarum, ut plangam die ac nocte dolorem animae meae!" Sponsa vero eius induta veste Adriatica cucurrit plorans et dicens: "Heu me, quia hodie desolata sum et apparui vidua. Iam non habeo, in quem conspiciam nec in quem oculos levem. Nunc ruptum est speculum meum et periit spes mea. Amodo coepit dolor qui finem non habet." Populus autem audiens hoc lacrimabiliter flebat.