Latin · ~7 min
1.1 to 1.3
Iacobus de Voragine, De Sancto Andrea Apostolo 1.1-3
Not analysed yet
Post ascensionem Domini, divisis apostolis, Andreas apud Scythiam, Matthaeus vero apud Margundiam praedicavit. Viri autem illi praedicationem Matthaei penitus respuentes ei oculos eruerunt et vinctum incarceraverunt post paucos dies occidere eum disponentes. Interea angelus Domini Sancto Andreae apparuit et Margundiam ad Sanctum Matthaeum ire praecepit; quo respondente se viam nescire, iussit, ut ad ripam maris iret et ad primam navem, quam inveniret, intraret. Qui vel ocius iussa complens ad urbem praedictam venit, angelo duce et prospero vento flante. Et invento aperto carcere Sancti Matthaei eoque viso flevit plurimum et oravit. Tunc Dominus Matthaeo reddidit beneficium duorum luminum, quibus eum privaverat nequitia peccatorum. Matthaeus autem ab inde recessit et Antiochiam venit. Andrea vero Margundia remanente irati illi de evasione Sancti Matthaei Andream apprehendunt et per plateas ligatis manibus pertrahunt; cumque eius sanguis efflueret, pro iis oravit et ad Christum eos sua oratione convertit. Inde in Achaiam proficiscitur. Hoc autem, quod dicitur de huiusmodi liberatione Matthaei et restitutione duorum luminum per Andream, non puto dignum fidei, ne in tanto evangelista minoratio infima denotetur, quasi sibi non potuerit obtinere, quod Andreas ei tam facile impetravit. Quidam iuvenis nobilis dum invitis parentibus apostolo adhaesisset, parentes eius domum, in qua morabatur cum apostolo, succenderunt. Cumque iam in altum flamma succresceret, puer accepta ampulla super ignem sparsit et statim ignem exstinxit illis autem dicentibus: "Filius noster magus est effectus." Dum per scalas vellent ascendere, a Deo sunt excaecati, ut ipsas scalas penitus non viderunt. Tunc quidam exclamans ait: "Ad quid vos stulto labore consumitis! Deus pugnat pro iis et vos non videtis. Cessate iam, ne in vos ira Dei descendat." Multi ergo videntes domino crediderunt, parentes vero eius post quinquaginta dies mortui in monumento sunt positi.