Latin
1.4 to 1.6
Iacobus de Voragine, De Sancto Andrea Apostolo 1.4-6
Not analysed yet
Quaedam mulier, cuidam homicidae coniuncta, cum parere non posset, sorori suae dixit: "Vade et pro me Dianam dominam nostram invoca." Cui invocanti ait diabolus: "Cur me invocas, cum tibi prodesse non possim! Sed vade ad Andream apostolum, qui sororem tuam poterit adiuvare." Ad quem cum ivisset et apostolum ad sororem periclitantem duxisset, dicit ei apostolus: "Recte hoc pateris, quia male duxisti, male concepisti et daemones consuluisti. Sed tamen poenitere et in Christum crede et puerum proice." Qua credente abortivum protulit et dolor cessavit. Senex quidam nomine Nicolaus adiit apostolum dicens: "Domine, ecce septuaginta anni vitae meae sunt, in quibus semper luxuriae deservivi. Accepi autem aliquando evangelium orans Deum, ut mihi amodo continentiam largiretur. Sed in ipso peccato inveteratus et a mala concupiscentia illectus statim ad opus solitum revertebar. Quadam igitur vice concupiscentia inflammatus oblitus evangelii, quod super me posueram, ad lupanar ivi statimque meretrix dixit mihi: 'Egredere, senex, egredere, quia angelus Dei es, tu ne me contingas neque huc accedere praesumas: Video enim super te mirabilia.' Stupefactus ad verba meretricis recolui, quod mecum evangelium detulissem. Nunc igitur, Sancte Dei, pro salute mea tua pia oratio intercedat." Audiens hoc beatus Andreas flere coepit et a tertia usque ad nonam oravit et surgens noluit comedere, sed ait: "Non comedam, donec sciam, si Dominus miserebitur huius senis." Cumque diebus quinque ieiunasset, venit vox ad Andream dicens: "Obtines, Andrea, pro sene. Sed sicut per ieiunium macerasti te, sic se et ipse affligat ieiuniis, ut salvetur." Sicque fecit et in sex mensibus in pane et aqua ieiunavit et postmodum plenus bonis operibus in pace requievit. Venit igitur vox ad Andream dicens: "Per orationem tuam Nicolaum, quem perdideram, acquisivi." Quidam iuvenis Christianus secretius Sancto Andreae dixit: "Mater mea pulchrum me videns de opere me illicito tentat. Cui dum nullatenus assentirem, iudicem adiit, volens in me crimen tantae nequitiae retorquere, sed ora pro me, ne moriar tam iniuste, nam et accusatus penitus reticebo malens vitam perdere quam matrem meam tam turpiter infamare." Iuvenis igitur ad iudicium vocatur et illuc eum Andreas prosequitur. Accusat constanter mater filium, quod se voluerit violare. Interrogatus pluries iuvenis, an res taliter se haberet, nihil penitus respondebat. Tunc Andreas matri dixit: "Crudelissima feminarum, quae per tuam libidinem unicum filium vis perire." Tunc illa praeposito dixit: "Domine, huic homini filius meus adhaesit, postquam hoc agere voluit, sed nequivit." Iratus itaque iudex iussit puerum in saccum linitum pice et bitumine mitti et in flumen proici, Andream vero in carcere reservari, donecexcogitaret supplicium, quo periret. Sed orante Andrea tonitruum horribile omnes terruit et terrae motus ingens cunctos prostravit et mulier a fulmine percussa et arefacta corruit. Orantibus autem ceteris apostolum, ne perirent, oravit pro iis et omnia cessaverunt. Tunc praepositus credidit et domus eius tota.