Latin · ~11 min
1.10 to 1.13
Iacobus de Voragine, De Sancto Andrea Apostolo 1.10-13
Not analysed yet
Tunc Andreas quinque rationibus coepit ostendere Christum voluntarie passum fuisse: "Scilicet ex eo, quod passionem suam praevidit et discipulis futuram praedixit: 'Ecce', inquiens, 'ascendimus Hierosolyma etc.' Et ex eo, quod Petro eum ab hoc avertere cupienci dure indignatus fuit dicens:' Vade post me Satana etc.' Et ex eo, quod utriusque scilicet patiendi et resurgendi se potestatem habere manifestavit dicens: 'Potestatem habeo ponendi animam meam et irerum sumendi eam.' Et ex eo, quod proditorem praecognovit, cum panem intinctum ei dedit, nec tamen vitavit. Et ex eo, quod locum, in quo proditorem venturum sciebat, elegit. "Et his omnibus se interfuisse asseruit. Addit Andreas, quod mysterium crucis magnum esset. Cui Aegeas: "Mysterium dici non potest, sed supplicium. Verumtamen ubi mihi non obtemperaveris, ipsum mysterium te faciam experiri." Cui Andreas: "Si crucis patibulum expavescerem, crucis gloriam non praedicarem. Audiri a te volo mysterium crucis, si forte credas et ipsum agnitum colas, ut salveris." Tunc coepit ei mysterium reoemptionis pandere et, quam congruum et necessariwm fuerit, quinque rationibus persuadere. "Prima ratio est, quod, quia primus homo per lignum mortem suscitavit, congruum fuit, ut secundus eam per lignum pelleret patiendo. Secunda, quod, quia de immaculata terra factus fuerat praevaricator, congruum fuit, ut de immaculata nasceretur virgine reconciliator. Tertia, quod, quia Adam ad cibum vetitum incontinenter manus extenderat, congruum fuit, ut secundus Adam in cruce immaculatas manus extenderet. Quarta, quod, quia Adam cibum suavem vetitum gustaverat, congruum fuit ad hoc, quod contrarium pelleretur contrario, ut Christus esca fellea cibaretur. Quinta, quia ad hoc, quod Christus nobis suam immortalitatem conferret, congruum fuit, ut nostram sibi mortalitatem assumeret. Nisi enim Deus factus fuisset mortalis, homo non fieret immortalis." Tunc Aegeas dixit: "Haec vana tuis narra et mihi obtempera diisque omnipotentibus sacrifica." Cui Andreas: "Omnipotenti Deo agnum immaculatum quotidie offero, qui, postquam a toto populo comestus fuerit, vivus et integer perseverat." Aegea, quomodo hoc fieret, requirente dixit Andreas, ut formam discipuli assumeret. Cui Aegeas: "Ego cum tormentis a te exigam rei notitiam." Iratusque iussit eum in carcere recludi. Mane facto tribunali sistitur et ad sacrificia idolorum iterum invitare coepit dicens: "Nisi mihi obtemperaveris, in ipsam, quam laudasti, crucem faciam te suspendi." Cumque ei multa supplicia minaretur, respondit: "Quidquid tibi videtur in suppliciis maius, excogita; tanto enim regi meo ero acceptior, quanto fuero pro nomine eius in tormentis constantior." Tunc iussit eum a viginti uno hominibus caedi et caesum manibus et pedibus cruci alligari, ut sic longiorem reciperet cruciatum. Cumque duceretur ad crucem, factus est concursus populorum dicentium: "Innocens sanguis eius sine causa damnatur." Quos tamen rogavit apostolus, ne suum martyrium impedirent.