Latin · ~9 min
1.14 to 1.16
Iacobus de Voragine, De Sancto Andrea Apostolo 1.14-16
Not analysed yet
Videns autem Andreas a longe crucem salutavit eam dicens: "Salve crux, quae in corpore Christi dedicata es et ex membris eius eamquam margaritis ornata. Antequam in te adscenderet Dominus, timorem terrenum habuisti. Modo vero amorem coelestem obtinens pro voto susciperis. Securus igitur et gaudens venio ad te, ut tu exsultans suscipias me discipulum eius, qui pependit in te: Quia amator tuus semper fui et desideravi amplectite. O bona crux, quae decorem et pulchritudinem de membris Domini suscepisti. Diu desiderata, sollicite amata, sine intermissione quaesita, aliquando concupiscenti animo praeparata. Accipe me ab hominibus et redde me magistro meo, ut per te me accipiat, qui per te me redemit." Et haec dicens se exuit et vestimenta carnificibus tradidit sicque eum in crucem, ut iussum fuerat, suspenderunt. In qua biduo vivens viginti milibus hominum adstantium praedicavit. Tunc minitante turba Aegeae mortem et dicente virum sanctum et mansuetum et pium non debere ita pati. Venit, ut ipsum deponeret. Quem videns Andreas dixit: "Quid tu ad nos venisti, Aegea, si pro poenitentia, ipsam consequeris, si autem, ut me deponas, scias, quod ego vivus de cruce non descendam. Iam enim video regem meum, qui me exspectat." Et cum vellent eum solvere, nullo modo poterant ad eum pertingere, quia statim eorum bracchia stupida reddebantur. Videns autem Andreas, quod plebs volebat eum deponere, hanc orationem in cruce fecit, ut dicit Augustinus in libro de poenitentia: "Ne me permittas, Domine, descendere vivum, sed tempus est, ut commendes terrae corpus meum: Tamdiu enim portavi iam, tamdiu super commendatum vigilavi et laboravi, quod vellem iam ab ista oboedientia liberari et isto gravissimo indumento spoliari. Recordor, quantum in portando onerosum, in domando superbum, in fovendo infirmum, in coercendo lascivum laboravi. Scis, Domine, quoties a puritate contemplationis retrahere me contendebat, quoties a dilectissimae quietis tuae somnu me excitare obtendebat quantum et quoties dolorem ingerebat. Cui igitur tamdiu, ut potui, pater benignissime, pugnanti restiti et tua ope superavi. A te iusto remuneratore et pio posco, ne mihi id ultra commendes. Sed depositum reddo. Commenda alii nec me illo ultra impedias, et resurrecturum servet et reddat, ut ipsum quoque meritum sui laboris recipias. Terrae id commenda, ut me amplius vigilare non oporteat et libere ad te fontem vitae et indeficientis gaudii tendere anxiantem non retrahat nec impediat." Haec Augustinus.