Latin · ~11 min
1.17 to 1.19
Iacobus de Voragine, De Sancto Andrea Apostolo 1.17-19
Not analysed yet
His dictis splendor nimius de coelo veniens dimidia hora eum circumdedit, ita ut nullus eum videre posset, et abscedente lumine simul cum ipso lumine spiritum tradidit. Maximilla vero uxor Aegeae tulit corpus apostoli sancti et honorifice sepelivit. Aegeas vero antequam domum suam rediisset, arreptus a daemone in via coram omnibus exspiravit. Aiunt quoque de sepulcro sancto Andreae mannam in modum farinae et oleum cum odore emanare, a quo, quae sit anni futuri fertilitas, incolis regionis ostenditur. Nam si exiguum pronuit, exiguum terra exhibet fructum, si copiose, copiosum. Hoc forte antiquitus verum fuit, sed modo corpus apud Constantinopolitanos translatum esse perhibetur. Episcopus atque Diabolus Episcopus quidam religiosam habens vitam beatum Andream inter ceteros sanctos in veneratione habebat, ita quod in cunctis suis operibus hunc semper titulum praeponebat: "Ad honorem Dei et beati Andreae." Invidens igitur viro sancto diabolus, hostis antiquus, ad eum decipiendum tota se calliditate contulit seque in formam mulieris pulcherrimae transformavit. Venit igitur ad palatium episcopi asserens, se velle confiteri eidem. Mandat episcopus, ut suo poenitentiali confiteatur, cui plenitudinem tradiderat potestatis. Renuntiat illa, quod nulli hominum nisi sibi secreta suae conscientiae revelet, sicque convictus episcopus eam ad se venire praecepit. Cui illa: "Obsecro, domine, miserere mei, ego vero in annis puellaribus, ut cernitis, constituta et a pueritia delicate nutrita, nec nun et regia stirpe progenita huc in peregrino habitu sola veni. Nam pater meus rex, itaque valde potens cuidam magno principi me volebat in coniugem sociare, cui respondi: Omnem torum abominor maritalem, quia virginitatem meam Christo in perpetuum dedicavi et ideo numquam possem in carnalem copulam consentire. Denique sic artata, quod oportebat me aut eius voluntaii oboedire aut terrae diversa subire supplicia, latenter fugam mll magis eligens exsulare quam sponso meo fidem infringere. Audiens vero vestrae sanctitatis praeconium sub alas vestrae protectionis confugi sperans me apud vos locum reperire quietis, ubi possim contemplationis carpere secreta silentia praesentisque vitae vitare naufragia et perturbationem mundi fugere perstrepentis." Admirans in ea episcopus nobilitatem generis, pulchritudinem corporis, tam immensum fervorem et tantae eloquentiae venustatem placita et benigna voce respondit: "Esto secura, filia, ne formides, quia ille, ob cuius amorem te et tuos et tua tam viriliter contempsisti, tibi ob hoc et in praesenti cumulum gratiae et in futuro plenitudinem gloriae largietur. Sed et ego servus eius me et mea tibi offero. Eligasque tibi, ubi placuerit, mansionem: Volo autem hodie mecum prandere debeas." Cui illa: "Noli, inquit, pater, noli de hac re me rogare, ne forte ex hoc aliqua mali suspicio perveniat et nitor famae vestrae denigrationem aliquam patiatur." Ad quam episcopus dixit: "Plures erimus et non soli. Et ideo nullum mali suspicionis scrupulum in aiquo poterit generari."