Latin · ~9 min
1.1 to 1.3
Iacobus de Voragine, De Sancto Iacabo Maiore 1.1-3
Not analysed yet
[. . .] Teutonicus quidam, ut ait Calixtus papa, cum filio suo circa annum Domini MXX ad sanctum Iacobum pergens et in urbe Tolosa, gratia hospitandi divertens, ab hospite inebriatur et ab eo in malha argenteus scyphus absconditur. Mane igitur exeuntes quasi latrones insequens revocavit et, quod scyphum argenteum furati fuerint, iisdem obiecit. Cui cum dicerent, quod punire eos faceret, si apud eos scyphum invenire posset, et cum aperta malha inventus fuisset, protinus ad iudicem rapiuntur. Data ergo sententia omnia, quae habebant, hospiti traduntur et unus eorum ad suspendium iudicatur. Sed cum pater pro filio et filius pro patre mori vellet, tandem filius suspenditur et pater ad sanctum Iacobum maerens progreditur. Igitur post XXXVI dies rediens et ad corpus filii divertens super eum lamentabiles voces promebat. Et ecce, filius suspensus consolari coepit ipsum dicens: "Dulcissime pater, ne fleveris, quia numquam mihi sic bene fuit, quoniam hucusque sanctus Iacobus me sustentavit et caelesti dulcedine me refocillat." Quod pater audiens ad urbem cucurrit et venientes populi filium peregrini incolumem deposuerunt et hospitem suspenderunt. [. . .] Quidam iuvenis de territorio Lugdunensi, ut narrat Hugo abbas Cluniacensis, qui ad sanctum Iacobum frequenter cum devotione magna ire solebat, quadam vice, dum illuc tendere vellet, nocte illa in fornicationem lapsus est. Pergenti igitur nocte quadam diabolus in specie sancti Iacobi apparuit dicens: "Nosti, qui sum!" Roganti illi dixit diabolus: "Ego sum Iacobus apostolus, quem singulis annis visitare consuesti. Scias, quod multum de devotione tua gaudebam, sed nuper de domo tua egrediens in fomicationem incidisti et non confessus ad me accedere praesumpsisti, quasi tua peregrinatio Deo et mihi placere possit. Non sic expedit, sed quicumque ad me peregrinando venire desiderat, prius peccata sua per confessionem debet pandere et post peregrinando eadem commissa punire." Et his dictis daemon evanuit. Tunc iuvenis anxiatus domum suam redire et peccata sua confiteri, deinde iter reincipere disponebat. Et ecce, diabolus apparens iterum in specie apostoli hoc omnino dissuasit asserens, quod peccatum illud nullo modo sibi remitteret, nisi penitus genitalia sibi membra secaret. Beatior autem foret, si se vellet occidere et pro eius nomine martyr esse.