Latin
1.4
Iacobus de Voragine, De Sancto Iacabo Maiore 1.4
Not analysed yet
Iuvenis igitur nocte sociis dormientibus gladium accipiens genitalia sibi praescidit. Deinde eodem cultro se per ventrem transfixit. Expergefacti socii hoc videntes et plurimum formidantes protinus aufugerent, ne suspecti de homicidio haberentur. Verumtamen dum fovea ei pararetur, qui fuerat defunctus, revixit et cunctis fugientibus et stupentibus, quae sibi acciderent, enarravit dicens: "Cum me ad suggestionem daemonis occidissem, daemones me capientes versus Romam deducebant, et ecce, post nos beatus Iacobus protinus cucurritt et daemones de fallacia plurimum increpavit. Cumque ad invicem diutius disceptarent, cogente beato Iacobo ad quoddam pratum venimus, ubi virgo beata cum multis sanctis colloquens residebat. Cui cum beatus Iacobus pro me conquestus fuisset, illa plurimum daemones increpavit et me vitae restitui praecepit. Beatus igitur Iacobus me suscipiens vitae reddidit, ut videtis." Post triduum ergo solis in illo cicatricibus remanentibus iter arripuit et iuvenis sociis omnia per ordinem enarravit. [. . .]