Latin · ~9 min
1.1 to 1.3
Iacobus de Voragine, De Sancto Iuliano 1.1-3
Not analysed yet
[. . .] Cum quidam rusticus, ut aic Gregorius Turonensis, in die dominica arare vellet, protinus contractis digitis manubrium securis, cum qua vomerem mundare volebat, eius dextrae adhaesit. Sed post duos annos in ecclesia sancti Iuliani ad eius preces curatus est. [. . .] Fuit etiam alius Iulianus, qui utrumque parentem, nesciens, occidit. Cumque is Iulianus, praedictus iuvenis ac nobilis, quadam die venationi insisteret et quendam cervum repertum insequeretur. Subito cervus versus eum divino nutu se vertit eique dixit: "Tu me insequeris, qui patris et matris tuae occisor eris!" Quod ille audiens vehementer extimuit et, ne sibi forte contingeret, quod a cervo audierat, relictis omnibus clam discessit. Ad regionem remotam pervenit ibique cuidam principi adhaesit et tam strenue ubique et in bello et in pace se habuit, quod princeps eum militem fecit et quandam castellanam viduam in coniugem ei tradidit et castellum pro dote accepit. Interea parentes Iuliani pro amissione filii Iuliani nimium dolentes vagabundi ubique pergebant et filium suum sollicite quaerebant. Tandem ad castrum, ubi Iulianus praeerat, devenerunt. Tunc autem Iulianus a castro casu recesserat. Quos cum uxor Iuliani vidisset et, quinam essent, inquisivisset, et illi omnia, quae filio suo acciderant, enarrassent, intellexit, quod viri sui parentes erant, ut puto, quia hoc a viro suo forte frequenter audierat. Ipsos igitur benigne suscepit et pro amore viri sui lectum iis dimisit et ipsa sibi alibi lectulum collocavit. Facto autem mane, castellana ad ecclesiam perrexit et ecce Iulianus mane veniens in thalamum quasi uxorem suam excitaturus intravit et inveniens duos pariter dormientes, uxorem cum adultero suo, silenter extracto gladio, ambos pariter interemit. Exiens autem domum vidit uxorem eius ab ecclesia revertentem et admirans interrogavit, quinam essent illi, qui in suo lecto dormirent. At illa ait: "Parentes vestri sunt, qui vos diutissime quaesierunt, et eos in vestro thalamo collocavi." Quod ille audiens paene exanimis effectus amarissime flere coepit ac dicere: "Heu miser, quid faciam! Quia dulcissimos meos parentes occidi. Ecce impletum est verbum cervi, quod, dum vitare volui, miserrimus adimplevi. Iam vale, soror dulcissima, quia de cetero non quiescam, donec sciam, quod Deus poenitentiam meam acceperit." Cui illa: "Absit, dulcissime frater, ut te deseram et sine me abeas, sed quae fui tecum particeps gaudii, ero particeps et doloris."