Latin · ~10 min
1.1 to 1.3
Iacobus de Voragine, De Sancto Nicolao 1.1-3
Not analysed yet
Nicolaus civis Paterae urbis ex divitibus et sanctis parentibus originem duxit. Pater eius Epiphanes, mater vero Iohanna dicta est. Quem cum primaevo iuventutis suae flore parentes genuissent, deinceps caelibem vitam duxerunt. Hic prima die, dum balnearetur, erectus stetit in pelvi. Insuper quarta et sexta feria tantum semel sugebat ubera. Factus autem iuvenis aliorum devitans lascivias ecclesiarum potius terebat limina et, quidquid ibi de sacra scriptura intellegere poterat, memoriter retinebat. Parentibus vero suis defunctis cogitare coepit, qualiter tantam divitiarum copiam non ad laudem humanam, sed ad Dei gloriam dispensaret. Tunc quidam contermineus suus satis nobilis tres filias ob inopiam prostituere cogitur, ut sic earum commercio aleretur. Quod ubi sanctus comperit, scelus abhorruit et massam auri panno involutam in domum eius per fenestram nocte clam iecit et clam recessit. Mane autem surgens homo massam auri reperit et Deo gratiam agens primogenitae nuptias celebravit. Non multo post tempore Dei famulus simile peregit opus. Quod rursus ille reperiens etiam laudes immensas prorumpens de cetero vigilare proposuit, ut sciret, quis esset, qui suae inopiae subvenisset. Post paucos etiam dies duplicatam auri massam in dornum proiecit, ad cuius sonitum ille excitatur et Nicolaum fugientem insequitur talique voce alloquitur: "Siste gradum teque aspectui ne subtrahas meo." Sicque accurrens velocius Nicolaum hunc esse cognovit. Mox humi prostratus osculari volebat pedes eius, quod ille refutans ab eo exegit, ne eum, quamdiu viveret, publicaret. Post hoc Myreae civitatis defuncto episcopo convenerunt episcopi illi ecclesiae de episcopo provisuri. Aderat autem inter eos quidam magnae auctoritatis episcopus, ad cuius electionem omnium sententia dependebat. Cum igitur cunctos ieiuniis et orationibus insistere monuisset, nocte illa vocem audivit dicentem sibi, ut hora matutina fores ecclesiae observaret et, quem primum ad ecclesiam, cuius etiam nomen esset Nicolaus, venire conspiceret, ipsum in episcopum consecraret. Hoc ergo aliis revelans episcopis admonuit, ut omnes orationibus insisterent et ipse pro foribus excubaret. Mirum in modum in hora matutinali quasi a Deo missus ante omnes se agebat Nicolaus, quem apprehendens episcopus dixit ei: "Quod tibi nomen est!" Ille ut erat columbina simplicitate plenus, inclinato capite: "Nicolaus", inquit, "vestrae sanctitatis servus." Quem in ecclesiam ducentes licet plurimum renitentem in cathedram collocarunt. Ipse autem eandem quam prius humiltatem et morum gravitatem in omnibus sectabatur, in oratione pervigilabat, corpus macerabat, mulierum consortia fugiebat, humilis erat in omnes suspiciendo, efficax in loquendo, alacer in exhortando, severus in corripiendo. Fertur quoque, sicut legitur in chronica quadam, Nicolaum Nicaeno interfuisse concilio.