Latin · ~8 min
1.4 to 1.6
Iacobus de Voragine, De Sancto Nicolao 1.4-6
Not analysed yet
Quadam autem die dum quidam nautae periclitarentur, ita cum lacrimis oraverunt: "Nicolae, famule Dei, si vera sunt, quae de te audimus, nunc ea experiamur." Mox quidam in eius similitudinem apparuit dicens: "Ecce assum. Vocastis enim me." Et coepit eos in antennis et rudentibus aliisque iuvare navis armamentis, statimque cessavit tempestas. Cum autem ad eius ecclesiam venissent, quem numquam ante viderant, sine indice cognoverunt. Tunc Deo et sibi de liberatione gratias egerunt. Quod ille divinae misericordiae et eorum fidei, non suis meritis attribuere docuit. Quodam tempore totam provinciam Sancti Nicolai fames valida perculit, ita ut omnibus deficerent alimenta. Audiens autem vir Dei naves onustas tritico portui applicasse. Illuc statim proficiscitur rogans nautas, ut saltem in centum modiis per quamlibet navem fame periclitantibus subvenirent. Cui illi: "Non audemus, pater. Quia mensuratum est Alexandriae, oportet in horrea imperatoris nos reddere." Quibus Sanctus dixit: "Facitanunc, quod dico, et vobis in Dei virtute promitto, quod nullam minorationem habebitis apud regium exactorem." Quod cum fecissent et eandem mensuram, quam Alexandriae acceperant, reddidissent ministris imperatoris, miraculum referunt et Deum in suo famulo magnifica laude attollunt. Frumentum autem secundum uniuscuiusque indigentiam vir Dei distribuit, ita ut miraculose duobus annis non tantum ad victum sufficeret, sed etiam ad usum seminis abundaret. Cum autem regio illa idolis deservisset, prae ceteris nefandae Dianae simulacrum populus coluerat adeo, ut usque ad tempus viri Dei nonnulli rustici praedictae religioni exsecrabili deservirent ac sub quadam arbore consecrata Dianae quosdam ritus gentilium exercerent. Ac vir Dei praedictum ritum de omnibus finibus expulit ipsamque arborem praecidi mandavit. Iratus ex hoc contra eum hostis antiquus oleum Mydyatum, quod in naturam in aqua et lapidibus ardet, confecit seque in formam religiosae feminae transfigurans quibusdam ad virum Dei navigantibus in quadam saginula obviavit sicque affata est eos: "Mallem ad Sanctum Dei venire vobiscum, sed nequeo. Rogo ergo vos, ut hoc oleum ad eius ecclesiam offeratis et ob mei memoriam exinde aulae eius parietes liniatis." Et statim evanuit.