Latin · ~10 min
1.7 to 1.10
Iacobus de Voragine, De Sancto Nicolao 1.7-10
Not analysed yet
Et ecce aliam cernunt naviculam cum honestis personis, inter quos erat simillimus sancto Nicolao, qui sic ait illis: "Heu quid mulier illa locuta est vobis vel quid attulit!" Illi autem cuncta per ordinem narraverunt. Quibus ille: "Haec est impudica Diana, et ut me verum dicere comprobetis, oleum illud in mare proicite." Quibus proicientibus ingens ignis in mari succenditur et contra naturam diutius in mari ardens conspicitur. Venientes igitur ad servum Dei aiebant: "Vere tu es ille, qui nobis in mari apparuisti et a diaboli insidiis liberasti;" [. . . ]Vir quidam ab uno Iudaeo quandam summam pecuniae mutuo accepit iurans super altare sancti Nicolai, cum alium fideiussorem habere nequiret, quod, quam citius posset, sibi redderet. Tenente autem illo diu pecuniam Iudaeus eam expostulavit, sed eam sibi reddidisse affirmat. Trahit ergo eum ad iudicium, et iuramentum indicitur debitori. Ille baculum cavatum, quem auro minuto impleverat, secum detulerat, ac si eius adminiculo indigeret. Volens igitur facere iuramentum Iudaeo baculum tradidit reservandum. Iuravit ille, quod plus igitur reddiderit etiam, quam deberet. Facto iuramento baculum suum repetiit, et Iudaeus ignarus astutiae eum sibi reddidit. Rediens autem, qui fraudem fecerat, in quodam bivio oppressus corruit somno currusque cum impetu veniens eum necavit et plenum baculum auro fregit et aurum effudit. Audiens hoc Iudaeus concitus illico venit cumque dolum vidisset et a multis ei suggereretur, ut aurum reciperet, omnino renuit, nisi, qui defunctus fuerat, ad vitam beati Nicolai meritis redderetur, asserens se, si hoc fieret, baptismum suscepturum et Christianum futurum. Continuo qui defunctus fuerat, suscitatur et Iudaeus in Christi nomine baptizatur. Quidam Iudaeus videns beati Nicolai virtuosam potentiam in miraculis faciendis imaginem eius sibi fieri praecepit eamque in sua domo collocavit, cui res suas, cum aliquo longius iret, cum minis commendabat haec vel similia verba dicens: "Ecce Nicolae, omnia bona mea tibi custodienda committo et, nisi omnia bene custodieris, ultionem expetam de te verberibus et flagellis." Quadam igitur vice dum ille abesset, fures adveniunt, cuncta rapiunt, solam imaginem derelinquunt. Iudaeus autem rediens et se spoliatum videns imaginem alloquitur talibus vel similibus usus verbis: "Domine Nicolae, nonne in domo mea te posueram, ut res meas a latronibus servares! Cur hoc facere noluisti et latrones quare non prohibuisti! Igitur dira tormenta recipies et pro latronibus poenam lues. Sicque damnum meum in tuis recompensabo tormentis et furorem meum in tuis refrigerabo verberibus et flagellis." Accipiens ergo Iudaeus imaginem dire eam verberat direque nagellat.