Latin · ~7 min
1.3 to 1.6
Iacobus de Voragine, De Sancto Sebastiano 1.3-6
Not analysed yet
Haec autem persecutio, quam hic patimur, hodie excandescit et cras evanescit, hodie exardescit et cras refrigescit, sub una hora inducitur et sub una hora excluditur. Dolor autem aeternus renovatur, ut saeviat, augmentatur, ut exurat, inflammatur, ut puniat. In amore ergo martyrii nostros iam suscitemus affectus. Ibi enim diabolus se vincere existimat, qui, dum capit, captus est, dum tenet, tentus est, dum vincit, victus est, et dum torquer, torquetur, dum iugulat, occisus est, et dum insultat, irrisus est." Igitur dum beatus Sebastianus haec ex ore proferret, subito per unam fere horam a splendore nimio de caelo descendente illuminatus est et sub illo splendore pallio candidissimo amictus et ab angelis septem clarissimis circumdatus. Iuvenis etiam apparuit iuxta eum dans ei pacem et dicens: "Tu semper mecum eris." Cum autem beatus Sebastianus haec et his similia praedicaret, Zoe, uxor Nicostrati, in cuius domo sancti custodiebantur, quae loquelam amiserat, pedibus eius provoluta nutibus veniam postulabat. Tunc Sebastianus ait: "Si ego Christi servus sum et si vera sunt omnia, quae ex ore meo haec mulier audivit et credidit, aperiat os eius, qui aperuit os Zachariae prophetae sui. "Ad hanc vocem mulier exclamavit: "Benedictus sermo erit tui et benedicti, qui omnibus, quae locutus es, credunt. Vidi enim angelum librum tenentem ante te,ubi omnia, quae dixisti, scripta erant." Vir autem eius hoc audiens procidit ad pedes sancti Sebastiani sibi postulans indulgeri statimque absolvens martyres rogabat, ut liben abirent. Qui dixerunt nullatenus se deserturos victoriam, quam cepissent. Tantam igitur gratiam et virtutem verbi sancti Sebastiani contulerat, quod non solum Marcellinum et Marcum in martyrii constantia roboravit, sed etiam patrem eorum nomine Tranquillinum et matrem cum multis aliis ad fidem convertit, quos omnes Policarpus presbyter baptizavit. Tranquillinus autem morbo gravissimo laborans mox, ut baptizatus est, sanitatem recepit.