Latin · ~11 min
1.7 to 1.11
Iacobus de Voragine, De Sancto Sebastiano 1.7-11
Not analysed yet
Praefectus autem urbis Romae, qui et ipse morbo gravissimo laborabat, rogavit Tranquillinum, ut ad se adduceret eum, qui sibi sanitatem dederat. Cum ergo ad eum venissem Policarpus presbyter et Sebastianus et ipse eos rogaret, ut etiam sanitatem reciperet, dixit ei Sebastianus, ut prius idola abnegaret et confringendi ea sibi potestatem traderet et sic sanitatem reciperet. Cui cum Chromatius praefectus diceret, quod servi sui hoc facerent et non ipse, dixit Sebastianus: "Timidi deos suos confringere formidant, sed et si diabolus hac occasione eos laederet, dicerent eos infideles esse ob hoc laesos, quod deos suos confringerent." Sicque Policarpus et Sebastianus accincti plus quam CC idola confregerunt, Post hoc autem dixerunt Chromatio: "Cum nobis idola confringentibus sanitatem recipere non debuisti nec recepisti, certum est, quia aut infidelitatem nondum abiecisti aut aliqua idola reservasti." Tunc indicavit se habere thalamum, in quo erat omnis disciplina stellarum, pro quo pater suus plus quam ducenta pondera auri expenderat et per quem futura omnia praevidebat. Cui Sebastianus: "Quamdiu hoc integrum habueris, te ipsum integrum non habebis." Cumque ad hoc ille assentiret, Tiburtius, eius filius, iuvenis egregius dixit: "Non patiar opus destrui tam praeclarum, sed ne paternae sanitati videar esse contrarius, duo clibani accendantur, ut, si destructo opere pater meus sanitatem non receperit, ambo viri concrementur." Cui Sebastianus: "Sic fiat, ut locutus es." Dum igitur illa confringerentur, angelus praefecto apparuit et sibi a Domino Iesu sanitatem redditam nuntiavit statimque sanus effectus cucurrit post eum, ut eius pedes oscularetur. Qui cum prohibuit ex eo, quod baptismum nondum receperat, sicque ipse et Tiburtius filius eius et mille CCCC de eius familia baptizati sunt. Zoe autem ab infidelibus tenta et diu cruciata emisit spiritum. Quod cum audiisset Tranquillinus, proripuit et dixit: "Feminae nos ad coronam praecedunt. Ad quid vivimus!" Ipse autem post paucos dies lapidatus est. Sanctus autem Tiburtius super prunas allatas iubetur aut incensum diis imponere aut super istas nudis plantis incedere. Qui sibi signum crucis faciens constanter super ipsas nudis plantis ingressus est dicens: "Videtur mihi, quod super roseos flores incedam in nomine Domini nostri Iesu Chnsti." Cui Fabianus praefectus dixit: "Quis ignorat magicam artem Christum vos docuisse!" Cui Tiburtius: "Obmutesce, infelix, quia non es dignus nomen tam sanctum et tam mellifluum nominare." Tunc iratus praefectus iussit eum decollari. Marcellianus autem et Marcus stipiti affiguntur, cumque fuissent affixi, psallentes dicebant: "Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum." Quibus praefectus: "Infelices, deponite amentiam et vos ipsos liberate." Cui illi: "Numquam tam bene epulati sumus. Utinam tamdiu sic nos esse permittas, quamdiu corporis tegimur indumento." Tunc praefectus iussit eos lanceis per latera transverberari, et sic martyrium consummaverunt.