Latin · ~8 min
1.1 to 1.3
Iacobus de Voragine, De Sancto Silvestro 1.1-3
Not analysed yet
Silvester a matre re et nomine Iusta genitus a Cyrino presbytero eruditus hospitalitatem summe exercebat. Timotheus autem quidam Christianissimus ab eo in hospitium suscipitur, qui tamen ob persecutionem ab aliis vitabatur. Hic coronam assecutus est martyrii, dum praedicaret constantissime fidem Christi. Putans autem Tarquinius praefectus Timotheum multis abundasse divitiis eas a Silvestro expetiit inferens ei minas mortis. Se cum vero Timotheum huismodi divitias non habuisse comperit, Silvestrum idolis immolare praecepit, alioquin in crastinum diversa reciperet genera tormentorum. Cui Silvester: "Stulte, hac nocte morieris et sempiterna turmenta recipies et, velis nolis, verum Deum esse, quem colimus, recognosces." Silvester igitur carceri traditur et Tarquinius ad prandium invitatur. Dum ergo comederet, os piscis in eius gutture sic versatur, ut nulla ratione� reicere potuerit vel glutire. Sicque media nocte defunctus ad tumulum cum luctu ducitur et Silvester cum gaudio a carcere liberatur, qui non solum a Christianis, sed etiam a paganis miro diligebatur affectu. Erat enim aspectu angelicus, sermone nitidus, integer corpore, sanctus opere, consilio magnus, fide catholicus, spe patientis simus, caritate diffusus. Morto igitur Melchiade, episcopo urbis Romae, Silvester ab omni plebe plurimum renitens in summum pontificem est electus. Hic omnium orphanorum et viduarum et pauperum nomina in matricula scripta habebat et omnibus necessaria providebat. Hic quartum et sextum diem et sabbatum lelunw instituit observandum, quintum vero quasi dominicum re servandum. Graecis vero Christianis dicentibus sabbatum potius quam quintum diem celebrandum respondit hoc fieri non debere, et quia hoc est traditionis apostolicae et quia dominicae debetur compassio sepulturae. Cui illi: "Unum est sabbatum sepulturae, in quo semel in anno ieiunium exhibendum." Quibus Silvester: "Sicut omnis dies dominicus resurrectionis gloria sic omne sabbatum decoratur dominica sepultura." Igitur de sabbato acquiescunt, sed de quinta feria vehementer contendunt asserentes non debere Christianorum solemnitatibus sociari. Silvester autem eius dignitatem praecipue in tribus ostendit. Quoniam hac die Dominus coelum ascendit et corporis su; et sanguinis sacramentum instituit et sacrum chrisma ecclesia confecit. Omnes igitur rationibus eius acquiescunt.