Latin · ~10 min
1.4 to 1.5
Iacobus de Voragine, De Sancto Silvestro 1.4-5
Not analysed yet
Persequente autem Constantino Christianos Silvester de urbe exiit et in quodam monte cum suis clericis mansit. Ipse autem Constantinus merito persecutionis tyrannicae in incurabilem cecidit plagam leprae. Tandem ad consilium pontificum idolorum adducta sunt tria milia puerorum, ut eos occidi faceret et se in eorum sanguine recenti et calido balnearet. Egrediente autem eo ad locum, ubi balneum parari debebat, matres puerorum eidem occurrerunt, quae resolutis crinibus miserabiliter ululabant, et iacrimans Constantinus iussit stare currum et erigens se dixit: "Audite me, comites et commilitones et omnes populi, qui adstatis. Dignitas Romani populi de fonte nascitur pietatis, quae etiam hanc legem dedit, ut capitali sententiae subderetur, quicumque in bello occidisset infantem. Quanta ergo erit crudelitas, ut hoc nostris faciamus filiis, quod fieri prohibuimus alienis! Quid iuvat barbaros superasse, si a crudelitate vincamur. Nam vicisse extraneas nationes ratione virium est bellantium populorum, vincere autem vitia et peccata virtus morum. In illis ergo proeliis fortiores nos exsistimus illis, in his vero nobis ipsis fortiores simus. Qui enim fuerit in isto certamine superatus victoriam obtinet victus. Victor autem post victoriam vincitur, si pietas ab impietate superatur. Vincat ergo pietas in isto congressu. Bene enim omnium adversariorum poterimus esse victores, si sola pietate vincamus. Omnium enim se esse dominum comprobat, qui servum se monstravit pietatis. Melius est ergo me mori salva vita innocentium quam per eorum interitum vitam Persequente autem Constantino Christianos Silvester de urbe exiit et in quodam monte cum suis clericis mansit. Ipse autem Constantinus merito persecutionis tyrannicae in incurabilem cecidit plagam leprae. Tandem ad consilium pontificum idolorum adducta sunt tria milia puerorum, ut eos occidi faceret et se in eorum sanguine recenti et calido balnearet. Egrediente autem eo ad locum, ubi balneum parari debebat, matres puerorum eidem occurrerunt, quae resolutis crinibus miserabiliter ululabant, et iacrimans Constantinus iussit stare currum et erigens se dixit: "Audite me, comites et commilitones et omnes populi, qui adstatis. Dignitas Romani populi de fonte nascitur pietatis, quae etiam hanc legem dedit, ut capitali sententiae subderetur, quicumque in bello occidisset infantem. Quanta ergo erit crudelitas, ut hoc nostris faciamus filiis, quod fieri prohibuimus alienis! Quid iuvat barbaros superasse, si a crudelitate vincamur. Nam vicisse extraneas nationes ratione virium est bellantium populorum, vincere autem vitia et peccata virtus morum. In illis ergo proeliis fortiores nos exsistimus illis, in his vero nobis ipsis fortiores simus. Qui enim fuerit in isto certamine superatus victoriam obtinet victus. Victor autem post victoriam vincitur, si pietas ab impietate superatur. Vincat ergo pietas in isto congressu.