Latin · ~6 min
1.9
Iacobus de Voragine, De Sancto Silvestro 1.9
Not analysed yet
Post aliquos vero dies idolorum pontifices ad imperatorem venerunt dicentes: "Sacratissime imperator, ille draco, qui est in fovea, postquam fidem Christi recepisti, plus quam trecentos homines quotidie interficit flatu suo." Consulente super hoc Constantino Silvestrum respondit: "Ego per Christi virtutem eum ab omni cessare laesione faciam." Promittunt pontifices se, si hoc faciat, credituros. Orante autem Silvestro Sanctus Spiritus ei apparuit dicens: "Securus ad draconem descende tu et duo presbyteri, qui sunt tecum, cumque ad eum veneris, eum taliter alloquaris: 'Dominus noster Iesus Christus de virgine natus, crucifixus et sepultus, qui resurrexit et sedet ad dextram patris, hic venturus est iudicare vivos et mortuos. Tu ergo Satana, eum in hac fovea, dum venerit, exspecta.' Os autem eius ligabis filo et anulo crucis habente signum desuper sigillabis. Postea ad me sani et incolumes venietis et panem, quem vobis paravero, comedetis." Descendit itaque Silvester cum duobus presbyteris in foveam per gradus CL duas secum ferens laternas. Tunc draconi praedicta verba dixit et os ipsius stridentis et sibilantis, ut iussus fuerat, alligavit et ascendens invenit duos magos, qui eos secuti fuerant, ut viderent, si usque ad draconem descenderent, ex draconis foetore paene mortuos. Etiam eos secum adduxit incolumes atque sanos, qui statim cum multitudine infinita conversi sunt sicque Romanorum populus a duplici morte liberatus, scilicet a cultura daemonis et veneno draconis. Tandem beatus Silvester morti appropinquans clerum de tribus admonuit, scilicet ut inter se caritatem haberent, ecclesias suas diligentius gubernarent et gregem a luporum morsibus custodirent. Post haec in Domino feliciter obdormivit circa annum Domini CCCXX.