Latin · ~10 min
1.6 to 1.8
Iacobus de Voragine, De Sancto Silvestro 1.6-8
Not analysed yet
Bene enim omnium adversariorum poterimus esse victores, si sola pietate vincamus. Omnium enim se esse dominum comprobat, qui servum se monstravit pietatis. Melius est ergo me mori salva vita innocentium quam per eorum interitum vitam recuperare crudelem. Quam tamen recuperare incertum est, cum tamen certum sit, quod sic recuperata crudelis est. "Iussit igitur, ut matribus sui pueri redderentur et dona plurima et infinita et vehicula praeberentur. Sicque matres, quae flendo venerant, ad loca sua cum gaudio redierunt. Ipse autem imperator ad palatium suum reversus est. Sequente vero nocte Petrus et Paulus apparuerunt ei dicentes: "Quoniam exhorruisti effusionem sanguinis innocentis, misit nos Dominus Iesus Christus dare tibi recuperandae consilium sanitatis. Silvestrum igitur episcopum, qui apud montem Siraptim latitat, accerse. Hic tibi piscinam ostendet, in qua immersus tertio ab omni curaberis leprae morbo. Tu vero Christo hanc vicissitudinem reddas, ut idolorum templa diruas, Christi restaures ecclesias et eius deinceps cultor fias." Evigilans igitur Constantinus statim milites misit ad Silvestrum. Videns autem Silvester milites statim ad palmam martyrii credidit se vocari. Deo autem se recommendans et socios secum adhortans Constantino intrepidus praesentatur. Cui Constantinus ait: "Bene te venisse gratulamur." Qui a Silvestro resalutatus narravit ei per ordinem sui somnii visionem. Percunctanti vero Constantino, qui essent illi duo dii, qui sibi apparuerunt, Silvester respondit illos esse Christi apostolos et non deos. Tunc ad preces imperatoris Silvester apostolorum imagines sibi iussit afferri. Quas ut imperator aspexit, tales esse, qui sibi apparuerunt, exclamavit. Silvester igitur eum catechumenon fecit et unius hebdomadae sibi ieiunium indixit et carceres aperire monuit. Cumque in aquam descendisset baptismatis, mirabilis ibi emicuit splendor lucis, sicque inde mundus exivit et Christum se vidisse aperuit. Prima autem die sui baptismatis hanc legem dedit, ut Christus in urbe Romana tamquam verus Deus coleretur. Secunda, ut, si quis Christum blasphemaret, puniretur. Tertia, ut, quicumque Christiano fecisset iniuriam, bonorum suorum parte dimidia privaretur. Quarta, ut sicut imperator Romae sic Romanus pontifex caput ab universis episcopis habeatur. Quinta, ut, quicumque in ecclesias confugerit, ab omnibus servetur Iniuriis immunis. Sexta, ut nullus nisi de licentia sui antistitis ecclesiam aedificat intra muros alicuius civitatis. Septima, ut ad aedificationem ecclesiarum decimae possessionum regalium tribuantur. Octava imperator ad ecclesiam Sancti Petri venit et de suis culpis se Iamentabiliter accusavit. Postmodum arrepto bidente ad fundamentum ecclesiae basilicae construendum terram primus aperuit et duodecim cophinos in suis scapulis foras eiecit. [. . .]