Latin · ~7 min
1.1 to 1.5
Iacobus de Voragine, De Sancto Thoma Apostolo 1.1-5
Not analysed yet
Thomas apostolus cum esset apud Caesaream, apparuit ei Dominus dicens: "Rex Indiae Gundoferus misit praepositum Abbanem quaerere hominem architectoria arte eruditum. Veni igitur, et mittam te ad eum." Cui Thomas: "Domine, quo vis, mitte me praeter ad Indos." Cui Deus: "Vade secure, quia ero custos tui. Cumque Indos converteris, ad me cum palma martyrii venies." Cui Thomas: "Dominus meus es et ego servus tuus: Fiat voluntas tua." Cumque praepositus per forum ambularet, dixit ei Dominus: "Quid comparare vis, iuvenis?" Cui ille: "Dominus meus misit me, ut conducam servos in arte architectoria eruditos, ut Romano opere sibi palatium construatur." Tunc Dominus tradidit ei Thomam, asserens eum plurimum in tali arte peritum. Navigantes autem ad quandam civitatem venerunt, in qua rex filiae suae nuptias celebrabat. Hoc cum praeconisari fecisset, ut omnes nuptiis interessent, alias regem offenderent, contigit illum Abbanem et apostolum introire. Puella autem Hebraea, fistulam in manu gerens, unumquemque laude aliqua commendabat vidensque apostolum intellexit hunc esse Hebraeum eo, quod non manducaret, sed oculos ad caelum fixos haberet. Cumque puella coram eo hebraice caneret dicens: "Unus est Deus Hebraeorum, qui creavit omnia et fundavit maria", apostolus ipsam haec eadem verba repetere satagebat. Videns autem pincerna, quod non manducaret nec biberet, sed tantum oculos fixos ad caelum haberet, apostolum Dei in maxillam percussit. Cui apostolus dixit: "Melius est, ut in futuro indulgentia tibi tradatur et hic transitoria plaga reddatur: Non hinc surgam, donec manus, quae percussit, huc a canibus afferatur. Hic igitur ad hauriendam aquam abiit et leo ipsum occidens sanguinem eius bibit. Lacerantibus autem canibus eius corpus unus niger canis manum eius dextram in medium convivium apponavit. Quo viso omnis turba obstupuit et puella eius verba referens, proiecta fistula, ad pedes apostoli se proiecit.