Latin · ~9 min
1.6 to 1.8
Iacobus de Voragine, De Sancto Thoma Apostolo 1.6-8
Not analysed yet
Huius autem ultionem reprobat Augustinus in libro contra Faustum et asserit a pseudo hoc fuisse insertum, unde et legenda haec quoad plura suspecta habetur. Posset tamen dici, quod non animo impetrandi, sed modo praedicendi dictum sit. Si tamen Augustini verba diligenter inspiciantur, non penitus reprobare ista videntur. Ait enim sic in eodem libro: "Legunt scripturas apocryphas Manichaei, nescio a quibus sutoribus fabularum sub apostolorum nomine scriptas, quae suorum scriptorum temporibus in auctoritate sanctae ecclesiae recipi mererentur, si sancti et docti homines, qui tunc in hac vita erant et examinare poterant, eos vera locutos esse cognoscerent. Ibi tamen legunt apostolum Thomam, cum esset in quodam nuptiarum convivio peregrinus et prorsus incognitus, a quodam ministro palma percussum imprecatum fuisse homini continuam saevamque vindictam. Nam cum egressus fuisset ad fontem et aquam convivantibus ministraret, in eum leo incurrens interemit manumque ei, qua caput apostoli levi ictu percusserat, a corpore avulsam secundum verbum eiusdem apostoli id optantis atque imprecantis canis intulit mensis, quibus ipse apostolus discumbebat. Quid hoc viden crudelius potest! Verum, quia ibi, nisi tamen fallor, hoc etiam scriptum est, quod ei veniam in saeculo futuro petierit. Facta est autem compensatio beneficii maioris, ut et apostolus, quam carus Deo esset, per hunc timorem commendaretur ignotis et illi post hanc vitam quandoque finiendam in aeternum consolaretur. Utrum illa vera sit an conficta narratio, nihil mea nunc interest. Certe enim Manichaei, a quibus illae scripturae, quas canon ecclesiasticus respuit, tamquam verae ac sincerae acceptantur, saltem haec coguntur fateri illam patientiae virtutem, quam docet Dominus dicens: 'Si quis te percusserit in maxillam dextram, praebe ei sinistram', posse esse in praeparatione cordis, etiamsi non exhibeatur gestu corporis et expressione verborum, quandoquidem apostolus palma percussus potius Dominum rogavit, ut iniurioso homini in futuro saeculo parceretur, in praesenti autem illa iniuria non sine multa relinqueretur, quam vel praebuit ferienti alteram partem aut, ut iterum feriret, admonuit. Tenebat certe interius dilectionis affectum et exterius requirebat correctionis exemplum. Sive hoc verum sit sive confictum, cur nolunt credere tali animo famulum Dei Moisen idoli fabricatores gladio prostravisse! Si autem poenas illas comparamus, quid simile ferro interimi et a feris cruciari atque laniari! Quandoquidem iudices publicis legibus servientes maioris criminis reos bestiis subdi et gladio percuti iubent." Haec Augustinus.