Latin · ~8 min
1.13 to 1.15
Iacobus de Voragine, De Sancto Thoma Apostolo 1.13-15
Not analysed yet
Et haec dicens cucurrit ad carcerem apostoli, fratri suo postulans indulgeri abiectisque vinculis rogare apostolum coepit, ut vestem acciperet pretiosam. Cui apostolus: "Ignoras, quod nihil carnale, nihil terrenum gestiunt, qui cupiunt habere in caelestibus potestatem!" Egredienti autem apostolo de carcere rex occurrit et obvolutus eius pedibus veniam postulabat. Tunc apostolus ait: "Multum vobis praestitit Deus, ut secreta sua vobis ostenderet. Credite in Christum et baptizamini, ut aeterni regni perticipes sitis." Dixit ei frater regis: "Vidi palatium, quod fratri meo fecisti, et illud comparare merui." Cui apostolus: "Hoc in potestate fratris tui est." Cui rex: "Illud erit meum. Apostolus fabricet tibi aliud, quodsi forte nequivent, mihi et tibi unum hoc commune erit." Respondit apostolus: "Innumerabilia palatia sunt in caelo ab initio saeculi praeparata, quae fidei pretio et eleemosynis comparantur. Divitiae autem vestrae ad illa vos antecedere possunt, sequi vero omnino non possunt." Post unum autem mensem fecit apostolus pauperes omnes illius provinciae congregari. Quibus congregatis debiles et infirmos seorsim stare iussit et super eos oravit. Cumque qui docti fuerant, respondissent "Amen", coruscatio de caelo veniens tam apostolum quam ceteros fere per horam dimidiam sic perlustravit, ut omnes se putarent ictu fulguris interiisse. Erigens autem se apostolus dixit: "Surgite, quia Dominus meus sicut fulgur venit vosque sanavit." Exsurgentes autem omnes sani Deum et apostolum glorificaverunt. Tunc apostolus coepit eos docere et duodecim gradus virtutum assignare. Primus est, ut in Deum crederent, qui est unus in essentia et trinus in personis, deditque iis triplex exemplum sensibile, quomodo sint in una essentia tres personae. Primum est, quia una est in homine sapientia et de illa una praecedit intellectus, memoria et ingenium. Nam ingenium est, inquit, ut, quod non didicisti, invenias. Memoria, ut non obliviscaris, quae didiceris. Intellectus, ut intellegas, quae ostendi possunt vel doceri. Secundum, quod in una vinea tria sunt, scilicet lignum, folia et fructus et haec omnia tria unum sunt et una vinea sunt. Tertium est, quod caput unum quattuor sensibus constat. In uno enim capite sunt visus, gustus, auditus et odoratus et haec plura sunt et unum caput sunt.