Latin · ~10 min
1.9 to 1.12
Iacobus de Voragine, De Sancto Thoma Apostolo 1.9-12
Not analysed yet
Tunc apostolus ad petitionem regis sponsum et sponsam benedixit: "Da", inquiens, "Domine, adolescentibus his benedictionem tuae dextrae et in eorum mentibus semina semen vitae." Abeunte autem apostolo in manu iuvenis est repertus plenus dactylis palmae ramus. Comedentibus vero sponso et sponsa de fructibus eius ambo obdormiunt et somnium simile ambo cernunt. Videbatur etenim iis, quod rex gemmatus eos amplecteretur et diceret: "Apostolus benedixit vos, ut aeternae vitae participes sitis." Evigilantibus autem et mutuo sibi somnia revelantibus apostolus ad eos ingreditur dicens iis: "Rex meus vobis modo apparuit et me clausis ianuis huc adduxit, ut super vos benedictione mea habeatis carnis integritatem, quae est omnium regina virtutum et fructus salutis perpetuae. Virginitas soror est angelorum, possessio omnium bonorum, victoria libidinum, fidei trophaeum, expugnatio daemonum et aeternorum securitas gaudiorum. De libidine autem corruptio gignitur, de corruptione pollutio nascitur, de pollutione autem reatus oritur, de reatu confusio generatur. "Haec illo referente duo angeli apparuerunt dicentes iis: "Nos sumus angeli vobis ad custodiam deputati, qui, si apostoli bene servaveritis monita, offerimus Deo omnia vota vestra." Eos igitur apostolus baptizavit et de fide diligenter edocuit. Post multum vero temporis sponsa nomine Pelagia sacro velamine consecrata martyrium patitur et sponsus nomine Dionysius illi civitati in episcopum ordinatur. Post haec autem apostolus et Abbanes ad regem Indiae pervenerunt. Designato vero ab apostolo mirabili palatio et copioso thesauro accepto rex in aliam provinciam proficiscitur et apostolus universum thesaurum populo elargitur. Per totum autem biennium, quo abfuit rex, apostolus praedicationi institit et innumerabilem populum ad fidem convertit. Rediens autem rex et, quae Thomas fecerat, discens ipsum cum Abbane in ima retrudit carceris, ut postmodo vivos excoriatos ultricibus daret flammis. Interea Gad frater regis moritur et ei sepulcrum cum ambitione nimia praeparatur. Quarta autem die, quam mortuus fuerat, resurrexit et stupefactis omnibus cunctisque fugientibus dixit fratri suo: "Hic homo, frater, quem excoriare et incendere disponebas, amicus Dei est et omnes angeli famulantur ei. Qui me in paradisum ducentes quoddam mihi ostenderunt palatium ex auro et argento et lapidibus pretiosis mirabiliter fabricatum et, cum eius pulchritudinem admirarer, dixerunt mihi: 'Hoc est palatium, quod Thomas fratri tuo exstruxerat.' Cumque dicerem: 'Utinam ianitor eius essem', dixerunt mihi: 'Frater tuus se illo fecit indignum. Si vis in illo manere, rogabimus Dominum, ut te suscitare dignetur, ut illud a fratre tuo possis emere reddens ei pecuniam, quam se existimat perdidisse.'"