Latin
1.1 to 1.3
Iacobus de Voragine, De Sancto Vincentio 1.1-3
Not analysed yet
Vincentius quasi "vitium incendens" vel "vincens incendia" vel "victoriam tenens". Ipse enim incendit, id est, consumpsit vitia per carnis mortificationem; vicit incendia suppliciorum per constantem poenarum perpessionem; victoriam tenuit mundi per ipsius despectionem. Vicit enim tria, quae erant in mundo, scilicet falsos errores, immundos amores, mundanos timores, quos vicit per sapientiam, munditiam et constantiam. De quibus dicit Augustinus: "Ut cum omnibus erroribus, amoribus et timoribus vincatur hic mundus, sanctorum martyria docent et docuerunt.' Vincentius, nobilis genere, sed fide ac religione nobilior, beati Valerii episcopi diaconus fuit. Cui episcopus, quia expeditioris erat linguae, vices suas commiserat et ipse orationi et contemplationi vacabat. Iussu igitur Daciani praesidis Valentiam trahuntur et diro carceri mancipantur. Cumque eos fame paene defecisse cerneret, eos suo adspectui iussit adstare, quos cumque sanos cerneret et gaudentes, iratus in hanc vocem prorupit: "Quid dicis tu, Valeri, qui sub nomine religionis contra decreta principum facis?" Cum autem beatus Valerius lenius responderet, dixit ei Vincentius: "Noli, pater venerabilis, quasi mente timida submurmurare, sed libera voce exclama. Si ergo iubes, pater sancte, responsis iudicem aggrediar." Cui ille: "Iamdudum tibi, fili carissime, loquendi curam commiseram et nunc pro fide, qua adstamus, responsa committo." Tunc Vincentius conversus ad Dacianum: "Hactenus", inquit, "a te sermo de neganda fide peroravit, sed nefariam apud Christianos prudentiam esse, cognosce, Deitatis cultum abnegando blasphemare." Tunc iratus Dacianus episcopum in exsilium mitti praecepit, Vincentium vero, tamquam contumacem et praesumptuosum iuvenem, ut eius exemplo alii terreantur, in equuleum distentum membris omnibus iussit dissipari. Cumque corpore totus dissiparetur, ait Dacianus: "Dic mihi, Vincenti, ubi nunc tuum miserrimum corpus conspicis!" At ille subridens ait: "Hoc est, quod semper optavi." Tunc iratus praeses coepit ei omnia genera tormentorum minari, nisi ei assensum praeberet. Cui Vincentius: "O felicem me, quo mihi irasci te gravius putas, eo melius incipis misereri. Insurge ergo, miser, et toto malignitatis spiritu debacchare: Videbis me Dei virtute plus posse, dum torquor, quam possis ipse, qui torques." Ad hoc praeses coepit clamare et carnifices virgis et fustibus verberare. Et ait Vincentius: "Quid dicis, Daciane! Tu ipse me vindicas de tortoribus meis." Tunc praeses amens factus dixit carnificibus: "Miserrimi, nihil facitis. Cur deficiunt manus vestrae? Adulteros et parricidas vincere potuistis, ut nihil inter illata supplicia celare possent, et nunc solus Vincentius vestra potuit superare tormenta."