Latin · ~7 min
1.4 to 1.6
Iacobus de Voragine, De Sancto Vincentio 1.4-6
Not analysed yet
Tunc carnifices pectines ferreos usque ad intima costarum fixerunt, ita ut de toto eius corpore sanguis efflueret et solutis costarum compaginibus viscera interna paterent. Et ait Dacianus: "Commiserere tui, Vincenti, ut possis tam pulchram recuperare iuventutem et ea, quae supra sunt, lucrari tormenta." Et ait Vincentius: "0 venenosa diaboli lingua, tormenta tua non timeo, sed hoc solum valde metuo, quod te mihi fingis velle misereri. Nam quo te magis iratum video, eo amplius et magis exsulto. Nolo, ut aliquid minuas de suppliciis, ut te victum in omnibus fatearis." Tunc ex equuleo depositus atque ad ignis craticulam raptus, moras carnificum arguendo ad poenam alacriter properabat. Craticulam ergo sponte conscendens ibidem assatur, exuritur et crematur membrisque omnibus uncini ferrei et ardentes laminae infiguntur, dumque flamma respergitur, vulnera vulneribus imprimuntur. Sal insuper in ignem spargitur, ut in corpus eius undique vulneratum resiliens stridentibus flammis crudelius comburatur. Iamque non ad artus, sed ad viscera tela iaciuntur iamque intima viscera de eius corpore extra labuntur. Inter haec ille immobilis et, sursum erectis luminibus, Dominum precabatur. Cumque ministri haec Daciano retulissent, "Heu", ait Dacianus, "vincimini, sed iam nunc ut in poena diutius vivat, ipsum taeterrimo carceri includite et ibi testas acutissimas congerite, pedes eius ligno affigite, sine omni humano solacio, extensum sic super testas relinquite et, cum defecerit, nuntiate." Favent quantocius ministri crudeles domino crudeliori, sed ecce rex, pro quo miles patitur, poenam commutavit in gloriam: Nam tenebrae carceris ab immensa luce expelluntur, testarum asperitas in omnium florum suavitatem mutatur, compedes dissolvuntur et angelorum solacio venerando perfruitur. Cumque super flores cum angelis psallens incederet, modulatio dulcis et mira suavitas florum procul diffunditur. Perterriti custodes cum per rimas carceris, quod intus, vidissent, ad fidem conversi sunt.