Latin · ~8 min
1.7 to 1.12
Iacobus de Voragine, De Sancto Vincentio 1.7-12
Not analysed yet
Haec audiens Dacianus amens factus ait: "Et quid ei amplius faciemus! Ecce enim victi sumus. Transferatur ad lectulum et stramentis mollioribus reponatur, ne plus eum gloriosum faciamus, si forte in tormentis defecerit, sed postquam recreatur, novis iterum suppliciis puniatur." Cum igitur ad stratum molliorem deportatus esset et ibidem paululum quievisset, statim spiritum tradidit circa annos Domini CCLXXXVII sub Diocletiano et Maximiano. Quo audito Dacianus vehementer expavit et se sic victum dolens ait: "Etsi non potui eum superare viventem, puniam vel defunctum et sic satiabor de poena et sic poterit mihi provenire victoria." Iussu ergo Daciani corpus eius in campum ab avibus et bestiis devorandum exponitur, sed statim angelorum custodia praemunitur et intactum a bestiis conservatur. Denique corvus ingluviei deditus alias aves se maiores impetu alarum abegit et lupum accurrentem morsibus et clamoribus effugavit, qui renexo capite in aspectu corporis sacri fixus cernitur, utpote qui ibidem angelorum custodiam mirabatur. Quod audiens Dacianus ait: "Puto, quod neque defunctum potero superare." Iubet ergo corpori eius ingentem molam alligari et in pelago proici, ut, quod in terra a bestiis consumi non potuit, saltem in pelago a marinis belvis devoretur. Nautae ergo corpus eius in pelagus deferentes submergunt, sed velocius ipsis nautis, litora corpus petit. Quod a quadam matrona et quibusdam aliis ipso revelante invenitur et ab iis hononfice sepelitur. De hoc martyre sic dicit Augustinus: "Beatus Vincentius vicit in verbis, vicit in poenis, vicit in confessione, vicit in tribulatione, vicit exustus, vicit submersus, vicit ortus, vicit mortuus." Idem: "Torquetur Vincentius, ut exerceatur, bagellatur, ut erudiatur, tunditur, ut subsolidetur, exuritur, ut repurgetur. "Ambrosius in Praefatione quoque de ipso sic ait: "Torquetur Vincentius, tunditur, nagellatur et exuritur, sed invictus pro sancto nomine animus non concutitur, plus ardens igne zeli quam ferri, plus nectitur timore Dei quam saeculi, plus voluit placere Deo quam foro, plus dilexit mori mundo quam Domino.