Latin
1.1 to 1.2
Iacobus de Voragine, De Septem Dormientibus 1.1-2
Not analysed yet
Septem dormientes in civitate Ephesi orti sunt. Decius autem imperator persequens Christianos cum venisset Ephesum, iussit aedificari templa in medio civitatis, ut omnes cum eo miscerentur sacrificiis idolorum. Cum ergo omnes Christianos inquiri iussisset et vinctos aut sacrificare aut mori compelleret, tantus poenarum terror cunctis inerat, quod amicus amicum et filium pater et patrem filius abnegabat. Tunc in illa urbe inventi sunt Christiani septem: Maximianus, Malchus, Marcianus, Dionysius, Iohannes, Serapion et Constantinus, qui hoc videntes nimis dolebant. Et cum essent primi palatii, sacrificia idolorum spernentes in domo sua se celabant et ieiuniis et orationibus vacabant. Accusati igitur ante Decium statuuntur et comprobati veraciter Christiani dato iis resipiscendi spatio usque ad reditum Decii dimittuntur. At illi patrimonium suum interim inter pauperos expendentes inito consilio in montem Celion secesserunt et ibi esse secretius decreverunt. Diu ergo sic latentes unus eorum semper ministrabat, et quoties intrabat urbem, figura se mendici et habitu vestiebat. Cum ergo Decius in urbem rediisset et eos ad sacrificandum perquiri iussisset, Malchus minister eorum territus ad socios rediit et iis furorem imperatoris indicavit. Qui cum graviter terrerentur, Malchus allatos panes iis apposuit, ut cibo confortati fortiores ad proelium redderentur. Postquam autem cenabant sedentes et colloquentes in luctu et lacrimis, subito, sicut Deus voluit, dormiverunt. Mane facto cum quaesiti fuissent et inveniri non possent et Decius doleret, quod tales iuvenes perdidisset, accusati sunt, quod hucusque in monte Celion latuissent et sua Christianis pauperibus erogantes in suo proposito permanerent. Iussit ergo Decius, ut parentes eorum adessent, et comminatus est iis mortem, nisi de iis dicerent, quidquid scirent. Illi autem eos similiter accusaverunt et divitias suas pauperibus expendisse conquesti sunt. Tunc cogitans, quid de iis faceret, nutu Dei iussit os speluncae lapidibus obstrui, ut ibi morerentur fame et inopia circumclusi. Quod ministri quidem fecerunt et duo Christiani, Theodorus et Rufinus, eorum martyrium describentes caute inter lapides posuerunt.