Latin
1.3 to 1.4
Iacobus de Voragine, De Septem Dormientibus 1.3-4
Not analysed yet
Mortuo igitur Decio et tota illa generatione post annos CCCLXXII anno XXX imperii Theodosii pullulavit haeresis eorum, qui negabant resurrectionem mortuorum. Unde contristatus Theodosius Christianissimus imperator, quia fidem tam impie agitari videbat, indutus cilicio sedens in interiori loco per singulos dies nebat. Quod videns misericors Deus consolari lugentes et confirmare spem de resurrectione voluit mortuorum et thesaurum suae pietatis aperiens ita praedictos martyres suscitavit. Misit siquidem in cor cuiusdam civis Ephesi, ut in illo monte aedificaret stabula pastoribus suis. Caementariis speluncam aperientibus surrexerunt sancti et se invicem salutantes putabant se tantum una nocte dormivisse. Et praedianam tristitiam recordantes interrogaverunt Malchum, qui iis ministraverat, quid de iis Decius decrevisset. At ille respondit, sicut dixit in sero: "Quaesiti fuimus, ut idolis immolemus. Ecce, quod de nobis cogitat imperator." Respondit Maximianus: "Et Deus scit, quod non sacnficabimus." Cumque socios confortasset, iussit Malcho, ut empturus panes ad urbem descenderet et plures quam heri afferens panes, quae iussisset imperator, rediens nuntiaret. Tollens ergo Malchus quinque solidos de spelunca exit et videns lapides miratus est, sed aliud cogitans parum de lapidus cogitavit. Veniens igitur timidus ad portam urbis valde miratus est videns suppositum signum crucis. Unde pergens ad alteram portam, dum idem signum invenit, ultra modum miratus est videns omnes portas signo crucis apposito et mutatam civitatem. Signansque se ad primam portam rediit existimans se somniare. Unde se confirmans et vultum operiens urbem ingreditur et veniens ad venditores panum audivit homines loquentes de Christo et amplius stupefactus ait: "Quid est", inquit, "quod heri nemo Christum audebat nominare, et tunc omnes Christum confitentur! Puto, quod haec non est Ephesorum civitas, quia aliter aedificata est, sed aliam civitatem nescio talem." Et cum interrogans audivisset hanc esse Ephesum, errare veraciter se putavit et redire ad socios cogitavit.