Latin
FLORIDORUM LIBER QVARTUS, QUI ET PRIMUS DE VIRGINE MATRE., ORTUS, ET INFANTIA., IV. Genethliacum. ANGELI.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 4.2.4
Unproofread scanNot analysed yet
FElices ambo ante alios, faustique parentes,
Quum tali tantoque beavistis pignore mundum,
Et maculam sterilis thalami delevistis acerbam,
Pensantes admirando infortunia fetu.
Accipite ergo, animis scribentes omnia vestris,
Quae nunc veridico concordes ore canemus:
Nam pater omnipotens praedixit singula nobis.
Nascere spes hominum, decus aetheris, horror averni.
Antiqua haud parilem viderunt saecla hymenaeum,
Par neque coniugium ventura tuebitur aetas.
Quid Ioachime siet te fortunatius uno,
Cui tam praestantem concessum est tollere natam?
Quid vero Anna potest fingi te illustrius una,
Cui tam divinam licuit peperisse puellam?
Nascere spes hominum, decus aetheris, horror averni.
Haud olim humana quemquam de stirpe oriundum,
Dum sese emergit materna infantulus aluo,
Ipse Deum genitor tam laeto lumine vidit.
Non alium mortalem aequa ratione creatum
Caelicolarum gentes secum meminisse potessunt:
Talibus haec virgo progignitur ornamentis.
Nascere spes hominum, decus aetheris, horror averni.
Tristiculo non hanc fletu stillare puellam
Cernimus, en placidum vultu iucunda renidet,
Purpureosque iacit radios, redoletque merum ver.
Tota domus plaudit, laetantum limina coetu
Carorum opplentur, declarant gaudia verbis,
Captantes venerabilium praesagia rerum.
Nascere spes hominum, decus aetheris, horror averni.
Aurea nunc tandem in medium se protulit urna,
Vivifici panis multo dignissima custos.
Ecce tibi thronus, et Salomonis lectulus hic est;
Hoc constructum illi nullo molimine templum,
Hem tibi virga, frutex cui non haerebit, et ipsae
Se in flores, frondesque comantes induet ultro.
Nascere spes hominum, decus aetheris, horror averni.
Cedite Iudithae, Rachaeles, cedite Sarae,
Sola obscurabit vestras haec femina laudes.
Quam pius altitonans intactam corpore sancto
Ipse met implebit, maiestatemque tremendam
Virginea effundent arcano viscera partu,
Diceturque Dei (mira o res) mater in aevum.
Nascere spes hominum, decus aetheris, horror averni.
Post multas hodie lux felicissima luxit,
Aeternam et toto noctem discussit ab orbe.
Nunc secret Dei reserantur, et abdita vatum
Dicta fidem inveniunt manifestam, atque ostia olympi
Iam pridem scelere humano praeclusa patescunt.
Ibitur ad superos, iter hac monstrante puella.
Nascere spes hominum, decus aetheris, horror averni.