Latin
FLORIDORUM LIBER QVARTUS, QUI ET PRIMUS DE VIRGINE MATRE., ORTUS, ET INFANTIA.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 4.2.5
Unproofread scanNot analysed yet
QUod te puellam ceteris cuncta similem
Portare circum reris inter brachia,
Tractareque audes pro duo hanc arbitrio,
Colludere et disuaviari identidem,
In hoc aberras veritate plurimum.
Namque est puellis omnibus praeclarior;
Nec vidit aliquid Phoebus hac sacratius.
Reverenter ergo isthanc habeto infantiam,
Eique summis fac opibus inseruias:
Ne te colentes supera pessime oderint,
Quibus est amori dulcis haec Marillula.