Latin · Hendecasyllable
FLORIDORUM LIBER QVARTUS, QUI ET PRIMUS DE VIRGINE MATRE., OBLATIO, ET STUDIA IN TEMPLO., V. Sermones et precationes.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 4.3.5
Unproofread scanNot analysed yet
QUo abundant animi, id loquuntur ora.
Pectus Virginis omne, numen almum
Iam devinxerat: id sonabat ergo.
Non quidquam nisi sobrium, pudicum,
Immortaleque lingua proferebat.
Illam visere caelites solebant,
Atque in colloquium venire crebrum.
Quantum debita erat precationi?
Ut noctes quoque eam iuvabat ipsas
Conferre ad pia vota, et ante cuncta
Divinam rogitare caritatem,
Mentem crimine quolibet solutam,
Rerum labiliumque despicatum,
Ac demum omnia virgini decora,
Et pacem populo, et salubritatem,
Timoremque Dei, probosque mores?