Latin
FLORIDORUM LIBER QVARTUS, QUI ET PRIMUS DE VIRGINE MATRE., OBLATIO, ET STUDIA IN TEMPLO., VI. Labores puellares, et victus.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 4.3.6
Unproofread scanNot analysed yet
DIcamus euge imbelle semper otium ut
Fugeret, laborans congruenter sexui.
Colum tenere lana amictam cerneres,
Leviterque deducendo fila digitulis
Formarer summis, atque prono pollice
Versare tereti saepe fusum turbine.
Iuxta pedes calathiscus autem vellera
Custodiebat lanae. Item studio fuit
Radiis acutis stamini subtemina
Inserere, telas docte acu depingere.
Mensa brevis, et dapes inemptae crebrius:
Nec leniebatur stomachus umquam satis,
Quamquam latrando debitum reposceret.
Quin saepenumero devolantes angeli,
Lautiaque plenis oggerentes lancibus
Famem eximebant Virgini, fideliter
Subseruientes velut herae per omnia.