Latin
front.1.3 to front.1.5
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo front.1.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sic igitur candidus est, ut sit etiam rubicundus. Nec vel minor, vel minus piis animis iucunda odorum ex eo suavitas afflatur cum rubet, quam cum candet. De matre autem domini quid ego dicam? cuius flores sunt fructus honoris et honestatis. Nonne ipsa est lilium inter spinas? Nonne plantatio rosae in Hiericho? Delectatur item mirifice floribus, et ipsa quoque flos est fragrantissimus, caritate vulnerata anima, quae Dei sponsa dicitur, et exclamat: Fulcite me floribus; rursumque, lectulus noster floridus est. Ad extremum, quot florum milibus, et quam nitidis, quam redolentibus paradisum illum caelestem putemus consitum? Lactantius quidem ille, cui lactea fandi copia, caelum hoc praeclarissimum atque pulcherrimum Dei opus intermicantibus astrorum luminibus tanquam floribus adornatum esse scribit. Ego beatos, praesertim ubi in corpora reversi fuerint, seu, ut habet Apostolus, ubi hoc mortale immortalitatem induerit, et fulgore membrorum stellarum lucem superaverit, rectius caeli flores posse nuncupari censuerim. Quid? num hoc sine teste dico? Iustus germinabit sicut lilium (inquit scriptura sancta) et florebit in aeternum ante Dominum. Quare hoc Florilegium meum vobis, Adolescentes, in exigui loco munusculi impertior. Vobis, inquam qui virtutis officia cum laboribus litterarum coniungitis. Vobis, qui Gymnasiorum nostrorum ornamenta estis, eorumque, et universae iuventutis Christianae flores, atque ita Christi bonus odor in omni loco. Vobis demum, qui matris Opt. Max. cui plures in hoc monumento partes dedimus, studiosissimi cultores auditis. Eius fidei me inter comprecandum commen- dare ne gravemini, magnopere vos, et impense rogatos velim. Valete. Augustae XII. Kalend. Decemb. Anno M. D. XCV.