Latin
PRAEFATIO. PIO, ET CANDIDO LECTORI.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo front.2
Unproofread scanNot analysed yet
QUae me caussarum momenta potissimum ad isthaec poemata meditanda sollicitarint, adeoque impulerint, faciam ut iuxta mecum scias. Hoc agam primum. Deinde vero de singulis opusculi mei partibus (quinae autem sunt, quod cernis) seorsim nonnulla te monebo: quibus efficiam, ut omnem consilii mei rationem, scopumque ad liquidum perspicias: quem quidem te pro pietate, rerumque caelestium appetitione tua vehementer amplexurum in spe optima pono. Pariundum fuit aliquando, quod iam pridem parturivi, et in negotio, omnium calculis honestissimo sanctissimoque obsequendum mihimet ipsi. Trahit sua quemque voluptas: varia sunt hominum iudicia, variae voluntates: hoc meum iudicium, haec mea et voluntas, et voluptas. In his materiae generibus elaborandum duxi: quae qui uno volumine omnia, hoc ordine, tot paginis, ista carminum dissimilitudine, eodem fine mecum pertractaverit, adhuc exstitisse opinor neminem. Conterant igitur tempus, et ingenia sua, quibus lubet, in rebus aut leviculis, aut commenticiis, aut pudendis etiam: dum ista nobis Christianarum, et flammantium quoque plena affectionum, quas pro viribus exprimere passim enisus sum, relinquant, Praeter haec exemplo meo (quamquam et alii multi id ante me praestiterunt) hominibus nostris, quis nam verus, Deo acceptissimus, ipsis gloriosus poeseos Christianae usus demonstro: delicatioris, puta, illius, et ad neruorum quoque, vocumque modulos accommodatae, quam vocamus lyricam. Dederit aliis Musa fidibus, ----divos, puerosque deorum, Et pugilem victorem, et equum certamine primum, Et iuvenum curas, et libera vina referre: Nobis non licet esse tam profanis, Qui Musas colimus sacratiores. Tametsi poesis nostra potius miscella est, nec in uno quodam certo, ac perpetuo genere carminis versatur, unde nomen unum sortiatur. Seruivimus rebus subiectis, quibus aliud alio magis idoneum videbatur. Voluimus occurrere satietati, quam parere similitudo, ut delectationem varietas consuevit. Denique nos haud sine duce aliquo, et exemplo fecisse quod fecimus, nemo paullum modo humanior infitiabitur.