Latin
DE LIBRIS DOLORUM.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo front.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quia et dolenter omnia dicuntur, et is de quo dicuntur, humani generis salvator, foris atque intus dolet, ibi tormenta sua, hic pecceata nostra, non male puto his libris hunc praescriptum indicem. DOLORES, inquam, apposite mihi videor appellasse. Ac priore quidem libro cruciatus, et necem Domini, more quodammodo pie meditantium persequor, Altero eandem effusius lugeo ac deploro: IESUMque exanimem, et instrumenta mortis eius Christiane veneror. Atque istius modi quoque meditationibus tanquam floribus recreatur, et sese mirabiliter oblectat Dei amore percussa mens: cui Passio ista salutifera, cogitatu est …Amari sunt ei dolores, excruciat eam poenarum acerbitas, quas subiit IESUS, et caussae propter quas subiit: sed incredibili modo dulcessit eidem caritas inaudita ex qua, patientia, mansuetudo, obedientia, cum qua subiit.