Latin
DE PUERO IESU.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo front.3
Unproofread scanNot analysed yet
ET infans hic verus homo prorsus, nostrique similis in omnibus et singulis, praeter peccatum, fuit: et mater eius vera mater. Quocirca cum ille fecit et tulit, quae nos in illa aetatula solemus: tum haec omnia materna officia diligentissime, amantissimeque persoluit. Quomodo autem persoluit, si ei nunquam blandiebatur: si attingere, circumferre, papillam dare, lavare, fasciare, cunabulis reponere, amplexari, osculari non audebat? Si pro materno eum iure tractare non poterat? an forte nolebat, et quemadmodum mulierum nobilium moribus receptum est, nutricis, ancillarumque opera vicaria utebatur? Non est hoc Virginis paupertati, humilitatique consentaneum, non est. Quaero etiam, quomodo gaudia matris habuerit cum virginitatis honore, quod ipsi canit Ecclesia, si sollemnia matrum non praestitit? Non tam igitur verisimilia de puero, et eius genitrice excogitavi, (quod Poetae satis est, ea videlicet dicere, quae potuerunt fieri, id est, rei naturae consentanea, quamuis facta non sint, nec futura sint, qualia etiam multa saepe contionatores, et contemplatores sacri dicunt) quam vera descripsi. Hinc et illud sequitur: si ridiculum et ineptum est negotium, accusare pictorem, (quem et ipsum naturae simulatorem, imitatoremue possis nominare) quia puero Iesu in manum aut aviculam, aut flosculum dederit, aut ad pedes eius catellum dormientem, Angelos cunis circumfusos, matrique ministrantes, et similia pinxerit, non nisi pinguem fore, et mucosum aliquem, qui picturas meas, et quidem loquentes culpaverit. Quod si fictiones nostrae copularent placidis immitia, et geminarent serpentes avibus, tigribus agnos, ut Horatii verbum est: nempe si ea coniungerem atque commiscerem, quae propter naturae discrepantiam neutiquam cohaerent, minimeque consentiunt, tum demum iustam reprehensionem non effugerem. Atque hoc ita dico, ut id universe de omnibus hisce libellis meis accipi postulem. Nec tamen non etiam divine hunc Virginis partum tractamus, suamque ei maiestatem conseruamus. Immo vero in hoc, quemadmodum decuit, plurimi sumus. Concludam in pauca. De puero IESU humana scribimus et puerilia? Homo est, et homo puerulus est, nostrae conditionis absolute particeps, et tanquam unus ex nobis. Divina cantamus, et omnino virilia? DEUS est, et vir est ille, quem femina circumdedit.