Latin
15
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 15
Unproofread scanNot analysed yet
Dicitur autem Solstitium, quia Sol stare videtur, nec multum à nostro vertice recedere. Hinc Sol revertitur ad Aequatorem: Vndè dicitur Tropicus ἀπὸ τροπή, quod est conversio. 18 Tropicus Capricorni est circulus in sphaera non maximus descriptus à Mundi Polis aequatori parallelus, transit per initium A, &tantum ab aequidiali distat quanta est maxima declinatio: Undè est quod ambo hi Tropici aequaliter ab Aequatore, qui maximus est parallelorum, hinc indè removentur, Cum ad hunc Sol pervenerit Hyemale Solstitium est, &Dies minima: Hoc autem intelligendum est de Habitantibus in parte Boreali, nam contrarium Australibus accidit. Polares Circuli sunt in Sphaera minimi aequidiali paralleli à Mundi Polis descripuerum inte scripti, ac tantundem à Polis distant, quanta est Eclipticae obliquitas, Undè in hisce circulis Poli sunt Eclipticae: Distantia autem est graduum 23, 30 Alter nobis conspicuus Arcticus dicitur ἀπὸ τοῦ ἄρκτου; alter verò Antacticus, Arctico scilicet oppositus, nobisque incospicuus est. Scholion. Qatuor hi circuli paralleli totum Coelum in quinque Zonas, sive Regiones dividunt: Has cali Zonas concinnè Poeta 1. Georg. Quinque tenent Coelum Zonae, quarum una corusco Semper sole rubens, &torrida semper ab igne: Quam circum extremae dextra, laevaque trahuntur. Caerulea glacie concretae, atque imbribus atris. Quas inter, mediamque duae mortalibus aegris Munere concessae Divum, &via secta per ambas, Obliquus quà se signorum verteret ordo. Hisce quinque Coeli Zonis totidem in Terra respondent. Prima est, quae mediat inter duos Tropicos, &torrida appellatur ob solis calorem: quae sunt inter Tropicos, &Polares circulos temperatae nuncupantur; Borealis una, in qua tota fere Europa, atque Asia jacet; Australis altera: quae inter Tropicos, &polos sitae sunt, frigidae nuncupantur. Theo