Latin
Theorema 1. Propositio 1
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 17
Unproofread scanNot analysed yet
Theorema 1. Propositio 1. Terra est in centro Vniversi. Emonstratur: Si Terra non esset in centro Vniversi Horizon non secaret Coelum bifariam; neque integrum Hemisphaerium viderent omnes Terrae habitatores, quod quidem manifestissimè falsum est; semper . n. sex signa supra Finitorem elevata spectamus, totidem infra latentibus: idquè ex eo liquet; nam oculus Tauri, quae stella est primae notae videtur in Orientali Horizonte surgere: Cor verò Scorpii stella, etiam primae notae, è diametro ferè opposita, in occiduo Horizonte descendere spectatur. Unde liquidum est sex signa, &Coeli integrumHemisphaerium videri. IconisPrimum sic ostendo: Sit Coelum Stellifemi 4. rum ABCD, centrum Universi E, in quo sit Fig. 1. Terra EF: Finitor sit BD; qui cum transeat per centrum E, Coelum in duo secat Hemispaeria, supra unum ab oculo F, visibile, infra aliud inconspicuum. Sed non sit Terra in centro E: ponatur verò in O; Horizon erit HK; Hic autem cum per centrum non transeat Coelum in duo inaequalia findet; erit igitur spectatori in L, constituto minor portio HCK conspicua; hoc autem experimento non consonat.