Latin
Theorema 2. Propositio 2
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 20
Unproofread scanNot analysed yet
Theorema 2. Propositio 2. INgens Terrarum magnitudo cum orbe Stellifero comparata punctum est. Demonstra: Si Terra esset sensibilis magnitudinis cum orbe stellifero comparata, sensibilem etiam ex illo auferret portionem; unde Hemisphaerium videri minimè contingeret, quod quidem falsum est ex antecedente. Primum autem verum esse, sic ostendo: sit Orbis Stellifer ABCD, Terra in centro E, Finitor rationalis BD; Physicus autem MN: jam oculo existente in F. non videtur pars Coeli BM, Terra illam occulente: haec autem si sensibilis molis esset sensibilis, etiam esset pars Coeli BM: haec autem sub sensum non cadit: neque igitur sensibilis erit magnitudinis Tellus cum stellifero orbe collata: Punctum igitur est. Quod demonstrare oportebat. LEMogl d by Lemma 1. TI Terra Sphaerica eßet horarum intervalla in Aequatore, accepta proportionalia eßent locorum distantiis.