Latin
Theorema 2. Propositio 2
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 21
Unproofread scanNot analysed yet
Sit in Sphaera resta Aequator DEGI; maximus circulus in Terrae superficie sit ABC; habitatoris A Horizon sit DE; C verò Finitor esto HI: Ex verticibus K, L, M, ducantur rectae KA, LB, MC, Hae rectae erunt ad Horizontem, &in eodem plano Aequatoris; cùm supponatur Aequator rectus ad Horizontem: Horarum intervalla sint DF, sesqui horae, &FH. unius horae: locorum verò intervalla AB, BC: dico quod si Terra supponatur sphaerica ab Oriente in Occasum, &intervalla analoga erunt horarum intervallis; eritque ut DF, ad FH, ita AB, ad BC. Demonstratur: Rectę NA, NB, aequales sunt: ergo duae rectae DE, FG. aequae distantes à centro N. ex definitione Quarta Tertii, &per decimam quartam ejusdem aequales erunt: aequales autem rectae, aequales peripherias subtendunt per vigesimam octavam ejusdem Tertii: aequales igitur sunt circumferentiae DE, DE, FG: quare, &dimidiae DK, FL, aequales sunt; ablata igitur commmuni parte FK, erunt aequales arcus DF, KL: eodem modo demonstratur, quod LM, aequalis sit KF, communi LK, ablata.