Latin
Theorema 3. Propositio 3
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
Theorema 3. Propositio 3. Tellus globosa est ad sensum. Emonstratur; &primò quòd sphaerica *sit ab Oriente in occidentem. Sol citiùs tiùs oritur orientalibus, quam occidentalibus hac lege, ut temporum differentiae proportionales sint locorum spatiis; compertum enim est eclipsin tardius accidere occidentalibus; ut qui per quindecim gradus ad occasum accedit una hora tardiùs eclipsim videat; signum igitur solem illis tardiùs occidisse una hora, ut in diagrammate manifeste videre est: sit AB unius habitatoris Finitor; CD, alterius occidentalioris: Primi meridies sit in H, secundi in L, Luna existat in K, Sol in F: jam respectu Horizontis CD.