Latin
Theorema 2. Propositio 2
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 23
Unproofread scanNot analysed yet
Lemma 3. Q I fuerint duo circuli, vel plures circa idem centrum descriptis à centro autem ad circumferentiam maximi ducantur duae, vel plures lineae; erunt arcus circulorum inter hasce lineas comprehensi similes. Sint circuli ABCD; IKLH. circa idem centrum E: ducantur duae lineae per centrum ad rectos angulos: iam patet quatuor arcus AB, BC, CD, DA, esse quadrantes; quadrantes etiam erunt IK, KL, LH, HI; adeoque similes praecedentibus: Ducatur praeterea linea EF; Dico arcus GH, &DF, similes esse; hoc est, quae pars est HG, sui quadrantis; talis erit DF, respectu sui. Demonstratur: Vt Angulus DEF, ad angulum DEA, ita est arcus DF, ad DA, &HG, ad GI per 33. sexti: sed DA, HI, sunt similes; ergo similes sunt DF. HG, quod erat demonstrandum.