Latin
Theorema 5. Propositio 5
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 29
Unproofread scanNot analysed yet
Theorema 5. Propositio 5. Aquae superficies curva est, &gibbosa. Emonstratur: Si aqua sphaerica non est; esto plana: sit ejus superficies AB, centrum Universi, &Terrae C, ducantur rectae CA, CB, &CD, ad AB, perpendicularis: circulus item EDF, describatur: Nunc sic; ex 19. Primi, recta CD, minor est rectis CA, CB, aqua igitur in A, &B, longius à centro abesset, quàm si esset in D, necessum igitur est ex punctis A, &B, confluere ad D: experimento enim didicimus aquam ad decliviora confluere (sive Universi centrum petat, sive Terrae); aqua igitur, quae est ad A, &B, suapte natura descenderet ad D, &in tumorem GDH, abiret, gibbosamque figuram indueret: sic enim ex omnibus sui partibus aeque à medio distaret.