Latin
Theorema 5. Propositio 5
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 30
Unproofread scanNot analysed yet
Aliter: Esto Maris superficies AB, in A sit Turris aliqua, quae recta est ad Horizontem, cùm ad centrum gravia insistant: in, B sit navis, quae è lictore solvat altum petens, sitque oculus in Turris vertice C. Iam procedente navi, secundis auris, oculus desinet. videre inferiores partes, videbit solùm Malum; mox mali altiorem partem, hinc Carchesium D, tandem nihil amplius spectare datur: E contra ex alto venientes primum vertices Montium, &Turrium in conspectu habent: mox radices: hoc autem non accideret si aqua esset plana; rotunda igitur est; cujus tumor visum impedit, quin minus inferiores partes sub visum cadant. Imò si plana esset contrarium accideret: videri enim oporteret navis partes inferiotes B; viciniores enim essent. Sit oculus in A; alter radius visualis AB, qui si fieri potest navis puppim feriat: alter sit AE, qui recta Carchesium petat: quoniam verò (aqua plana existente) sunt rectae CA, EB perpendiculares; erit angulus ABE, rectus, adeoque per decimam nonam primi major erit AE quàm AB; longius igitur distaret mali vertex, quam pes ejusdem, &hinc videri deberet distinctiùs pes mali, quam apex, quod non accidit. Plana igitur aqua non est, sed sphaerica. Quod demonstrare oportebat. Corollarium 1.