Latin
Problema 3. Propositio 9
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 43
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc verò sic operaberis, ut sinus anguli A, ad rectam DE, notam (est enim distantia montium) ita sinus anguli E ad latus DA, ex quo si subtrahatur altitudo montis DB, habebitur Terrae semidiameter AB; atque ex praecedente lemmate Terrae ambitus. Quod facere oportebat. Scholion. QVanta vero sit Terrae magnitudo, quantus ejus Qambitus non liquidò constat, neque una omnium mens est; nam juxta praecedentes aliasque innumeras praxes Geographi Terrae magnitudinem definivere. Eratosthenes ex observatione facta inter Alexandriam, &Syenen, quae Aegypti Vrbs est in Tropico &sita, in qua puteus, hanc ad rem factus, ita Solem in Tropico existente, totum ebibit, ut undequaque illuminetur; est insuper Vrbs haec juxta, Eratosthenis calculum in eodem Meridiano cum Alexandrea; ex hac, inquam, observatione tempore solstitii peracta collexit Eratosthenes stadia, quae uni gradui debentur esse 700. toti verò circumferentiae stadia deberi 152000: sed haec observatio minus exacta est, quemadmodum panè omnes antiquorum. Pater Brietius affirmat uni gradui 60. milliaria deberi, quod sic deprehendisse affirmat. Albavilla.