Latin
Problema 3. Propositio 9
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 44
Unproofread scanNot analysed yet
&Caletum sunt, inquit, in eodem Meridiano: differentia altitudinum Poli utriusque loci est gradus vnius: distantia in milliariis exactissimè investigata est milliariorum 60. uni igitur graui tot debentur: toti circum ferentia 21600. hanc suspectam habet Ricciolus Villebrordus celeberrimus Geometra ex observatis inter Alemariam, &Lugdunum Batavorum, affirmat uni gradui deberi milliaria antiqua Romana 58: sed ex datis ab ipso Villebrordo approbat Ricciolus uni gradui deberi milliaria antiqua Vespasianaea 80. rejectis fractionibus. τ σ σ Almamon, seu Maimon magnus Babylonis Caliphas, qui inter Arabes regnavit circa annum 827. jussit indagari quot milliaria uni gradui deberentur: peracta est summa diligentia ab Arabis Geographis observatio in campis Figar, qui ad Aerythraeum excurrunt. Ex hac autem observatione deprehonsum est uni gradui deberi milliaria Arabica 56. quae respondent milliariis Geometricis 81. Pater Ricciolius affirmat se una cum Patre Francisco Maria Grimaldo per duodecim integros annos summo labore, industriaque operam huic rei navasse in agro Bononiensi. ac demum illud perfecisse, ut veram hanc Arabum observationem esse deprehenderit. Nos libenter hanc sequimur praecipuè, quod multis recentioribus observationibus consonet. sed iam appono hic abacum magnitudinis Terrae juxta varios Authores. SIvel sursum, vel deorsum feruntur: neque aeris substantiae, quae fluvida est, se accomodat; nec tandem hujusce motus causam in medium afferre possumus: Non igitur circulari latione movetur Aer. Praetereà cum experimento docti simus multis in locis aerem non sanum esse, in aliis sanum, necessum est, dicamus Aerem iisdem semper in locis insidere: Mobilis enim si esset non idem semper eodem staret in loco, nec semper, aut noxius, aut salubris. In super cum ventus ex aeris flabellati motu fiat, ut in Anemologia demonstravimus, si aer continuò moveretur perpetuò ventus flaret.