Latin
Problema 3. Propositio 9
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 46
Unproofread scanNot analysed yet
non igitur circa Terram fertur aer, Quod suadere opus erat. Sholion. Erem omnem, quem circa Terram esse constat, ires in Regiones distribuunt. Prima, ac infima regio est, quae proximè Terram ambit. In hac Pruina, Manna, dulces Aurae, &similia generantur: quae cum viventium bono posita sit suam habet temperiem. Secunda, quae &media nuncupatur supra hanc est. in hac Nubes obambulant, Pluviae, Nives, Grandines, Tonitrua, atque hujus generis alia procreantur: atque ob id frigida est. Tertia, quae &suprema vocatur, supra secundam est: in hac ignitae impressiones, &secundum Peripateticos Cometae generantur.