Latin
v
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae v
Unproofread scanNot analysed yet
Praecipui in hac spaera circuli sunt decem, sex majores, minores quatuor. Majores sunt Horizon, Meridianus, Aequator, Zodiacus, Colurus Solstitionem, &Colurus Aequinoctiorum: ex his duo primi sunt immobiles, caeteri cum sphaera rotantur. Minores sunt quatuor, Tropicus Cancri, Tropicus Capricorni, Circulus Arcticus, Circulus Antarcticus. Horizon, latinè Finitor, sic dictus à themate ὀείζομαι, quod est finio, circuculus est in Sphaera maximus illam dividens in duo Hemisphaeria, nobis scilicet conspicuum, &nobis inconspicuum: hujus autem Poli sunt in vertice, seu summo Coeli, &in imo coeli, seu puncto vertici è diametro opposito. Vertex Zenith ab Arabis appellatur; oppositum verò punctum Nadir.