Latin
vi
Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae vi
Unproofread scanNot analysed yet
Horizon rationalis λόγῳ θεοριτός à Gemino dictus, ratione scilicet contemplabilis; sensu enim videri non potest, circulus est in sphaera maximus, qui transit per Meridiani polos: de hoc est praeterita definitio: appellatur, &Naturalis, &Astronomicus. Horizon Sensibilis, seu Artificialis est circulus in sphaera non maximus Horizonti Rationali parallelus, dividens segmentum sphaerae visibile habitatori ab invisibili, transit per superficiem, ac tantum à Rationali Iconisdistat, quanta est Terrae semidiameter. Exemmi 2. plum esto in posito diagrammate, in quo sit TerFig. 1. ra ABC, Horizon Rationalis per centrum transiens DG: Meridianus DEGF: Zenith est in E, quod &vertex est Habitatoris A, Nadir vero F. Horizon Sensibilis sit HK transiens per A, dividensque sphaeram in duo segmenta inaequalia, majus inconspicum est HFK, minus conspicuum HEK. HoHorizon Rectus est ille, qui transit per polos Mundi, &Aequatoris, ad quem Rectus est.