Latin · Dactylic hexameter
SEQUENTES ELUCUBRATIONES POETICAE EIUSDEM P. IGNATII GIORGI EXTEMPORANEAE SUNT,…, CLIX. PARAPHRASIS EXTEMPORANEA IX. IN MARTIALIS »HANC TIBI SEQUANICAE ETC.«
Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii 141.19
Unproofread scanNot analysed yet
Quae Graium titulos et Achaica nomina gestat
Endromis, indomito quam lavit Sequana fluctu,
Dona invisa Notis Boreaeque Alpina minanti
Frigora et hirsuto multum placitura Novembri,
Mittitur ecce tibi. Satis haec tibi proteget udum
Pectus et humentes calidis sudoribus artus,
Immansueta licet septenis Pleias urnis
Aut Iris te pulset aqua, liquidumque fremendo
Pugnantes per inane animae, ridebis in ista
Constrictus tunica turbati iurgia caeli,
Seu campi ludos celebres, seu folle volanti
Lassatus recubes olidoque ceromate tinctus,
Sive trigona teras, seu pondera parva sonantis
Harpasti et socios tentes devincere cursu.
Non ita Agenoreae tectus fulgore lacernae
Tutus eris, non sic rutilo velamine clausus,
Quod dedit Ausoniae stabulum venerabile Parmae.