Latin · Dactylic hexameter
SEQUENTES ELUCUBRATIONES POETICAE EIUSDEM P. IGNATII GIORGI EXTEMPORANEAE SUNT,…, CLX. PARAPHRASIS EXTEMPORANEA X. IN HORATII ODEM: »EXEGI MONUMENTUM ETC.«
Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii 141.20
Unproofread scanNot analysed yet
Addidimus Musis apicem monumentaque laudi,
Queis Phariae moles, queis ingens luxus Ionum
Livescat cedatque minor, quibus aera ferosque
Decedant regum servantia saxa triumphos.
Nec caelum metuo pluviasque e nube solutas
Ardentemque Notum pennis Boreamque frementem,
Nec timeo ductos longa vertigine menses
Aut annos, Solisque vias, dentemque severi
Temporis implacido rodentem marmora morsu.
Ergo ubi perpetuo claudet mea lumina somno
Terribili Libitina manu, vivam usque superstes
Ipse mihi et rigidi ridebo spicula fati
Posteritate potens, plectri quoque laude canori
Semper maior ero, laudabor, et integra stabunt
Omnibus in populis nostrae praeconia Musae.
Posthumus ipse mihi dicar, quacumque volutus
Aufidus horrisono terret sata laeta fragore
Saevus et antiqui stat pinguis regia Dauni,
Arentesque plagas nec prodiga prata liquoris.
Dicar ego princeps Graiae nova plectra Camenae
Ad Latios duxisse modos, vicisse canendo
Dircaeam Theiamque lyram Siculosque poetas
Et Mitylenaeo pulsatum barbiton auro.
Ergo age, tolle animos, magnoque superba canore,
Melpomene, mea plectra sonent, tuque una petenti
Cinge triumphales lauri de fronde capillos.